| hi cum Carthaginiensi equitatu proelium cum commisis- | 29.29.1.1 |
| sent, paucos in ipso certamine, plerosque fugientes persecuti, | |
| in quibus praefectum quoque Hannonem, nobilem iuuenem, | |
| occiderunt. Scipio non agros modo circa uastauit sed | 2.1 |
| urbem etiam proximam Afrorum satis opulentam cepit; ubi | 3.1 |
| praeter cetera, quae extemplo in naues onerarias imposita | |
| missaque in Siciliam erant, octo milia liberorum seruorumque | |
| capitum sunt capta. | |
| laetissimus tamen Romanis in principio rerum geren- | 4.1 |
| darum aduentus fuit Masinissae; quem quidam cum ducentis | |
| haud amplius equitibus, plerique cum duum milium equitatu | |
| tradunt uenisse. ceterum cum longe maximus omnium | 5.1 |
| aetatis suae regum hic fuerit plurimumque rem Romanam | |
| iuuerit, operae pretium uidetur excedere paulum ad enar- | |
| randum quam uaria fortuna usus sit in amittendo reci- | |
| perandoque paterno regno.—militanti pro Carthaginiensibus | 6.1 |
| in Hispania pater ei moritur; Galae nomen erat. regnum | |
| ad fratrem regis Oezalcem pergrandem natu—ita mos apud | |
| Numidas est—peruenit. haud multo post Oezalce quoque | 7.1 |
| mortuo maior ex duobus filiis eius Capussa, puero admodum | |
| altero, paternum imperium accepit. ceterum cum magis | 8.1 |
| iure gentis quam auctoritate inter suos aut uiribus obtineret | |
| regnum, exstitit quidam Mazaetullus nomine, non alienus | |
| sanguine regibus, familiae semper inimicae ac de imperio | |
| uaria fortuna cum iis qui tum obtinebant certantis. is con- | 9.1 |
| citatis popularibus, apud quos inuidia regum magnae auc- | |
| toritatis erat, castris palam positis descendere regem in | |
| aciem ac dimicare de regno coegit. in eo proelio Capussa | 10.1 |
| cum multis principum cecidit. gens Maesuliorum omnis | |
| in dicionem imperiumque Mazaetulli concessit; regio tamen | 11.1 |
| nomine abstinuit contentusque nomine modico tutoris | |
| puerum Lacumazen, qui stirpis regiae supererat, regem | |
| appellat. Carthaginiensem nobilem feminam, sororis | 12.1 |
| filiam Hannibalis, quae proxime Oezalci regi nupta fuerat, | |
| matrimonio sibi iungit spe Carthaginiensium societatis, et | 13.1 |
| cum Syphace hospitium uetustum legatis missis renouat, | |
| omnia ea auxilia praeparans aduersus Masinissam. |