| et Masinissa audita morte patrui, dein nece fratris patrue- | 29.30.1.1 |
| lis, ex Hispania in Mauretaniam—Baga ea tempestate rex | |
| Maurorum erat—traiecit. ab eo supplex infimis precibus | 2.1 |
| auxilium itineri, quoniam bello non poterat, quattuor milia | |
| Maurorum impetrauit. cum iis praemisso nuntio ad pater- | 3.1 |
| nos suosque amicos cum ad fines regni peruenisset, quin- | |
| genti ferme Numidae ad eum conuenerunt. igitur Mauris | 4.1 |
| inde sicut conuenerat retro ad regem remissis, quamquam | |
| aliquanto minor spe multitudo †conueniret†, nec cum qua | |
| tantam rem adgredi satis auderet, ratus agendo ac moliendo | 5.1 |
| uires quoque ad agendum aliquid conlecturum, proficiscenti | |
| ad Syphacem Lacumazae regulo ad Thapsum occurrit. | |
| trepidum agmen cum in urbem refugisset, urbem Masinissa | 6.1 |
| primo impetu capit et ex regiis alios tradentes se recipit, | |
| alios uim parantes occidit; pars maxima cum ipso puero | |
| inter tumultum ad Syphacem quo primum intenderant iter | |
| peruenerunt. fama huius modicae rei in principio rerum | 7.1 |
| prospere actae conuertit ad Masinissam Numidas, adflue- | |
| bantque undique ex agris uicisque ueteres milites Galae et | |
| incitabant iuuenem ad reciperandum paternum regnum. | |
| numero militum aliquantum Mazaetullus superabat; nam | 8.1 |
| et ipse eum exercitum quo Capussam uicerat et ex receptis | |
| post caedem regis aliquot habebat, et puer Lacumazes ab | |
| Syphace auxilia ingentia adduxerat. quindecim milia | 9.1 |
| peditum Mazaetullo decem milia equitum erant, quibus cum | |
| Masinissa nequaquam tantum peditum equitumue habente | |
| acie conflixit. uicit tamen et ueterum militum uirtus et | |
| prudentia inter Romana et Punica arma exercitati ducis; | 5 |
| regulus cum tutore et exigua Masaesuliorum manu in Car- | 10.1 |
| thaginiensem agrum perfugit. ita reciperato regno paterno | |
| Masinissa, quia sibi aduersus Syphacem haud paulo maiorem | |
| restare dimicationem cernebat, optimum ratus cum fratre | |
| patruele gratiam reconciliare, missis qui et puero spem face- | 11.1 |
| rent si in fidem Masinissae sese permisisset futurum eum in | |
| eodem honore quo apud Galam Oezalces quondam fuisset, | |
| et qui Mazaetullo praeter impunitatem sua omnia cum fide | 12.1 |
| restitui sponderent, ambo praeoptantes exsilio modicam | |
| domi fortunam, omnia ne id fieret Carthaginiensibus de in- | 13.1 |
| dustria agentibus, ad sese perduxit. |