| Hasdrubal tum forte cum haec gerebantur apud Sypha- | 29.31.1.1 |
| cem erat; qui Numidae, haud sane multum ad se pertinere | |
| credenti utrum penes Lacumazen an Masinissam regnum | |
| Maesuliorum esset, falli eum magno opere ait si Masinissam | 2.1 |
| eisdem contentum fore quibus patrem Galam aut patruum | |
| eius Oezalcem credat: multo maiorem indolem in eo animi | |
| ingeniique esse quam in ullo gentis eius unquam fuisset; | |
| saepe eum in Hispania rarae inter homines uirtutis speci- | 3.1 |
| men dedisse sociis pariter hostibusque; et Syphacem et | |
| Carthaginienses nisi orientem illum ignem oppressissent | |
| ingenti mox incendio cum iam nullam opem ferre possent | |
| arsuros; adhuc teneras et fragiles uires eius esse uixdum | 4.1 |
| coalescens fouentis regnum. instando stimulandoque per- | |
| uincit ut exercitum ad fines Maesuliorum admoueat atque | 5.1 |
| in agro de quo saepe cum Gala non uerbis modo discepta- | |
| tum sed etiam armis certatum fuerat, tamquam haud dubie | |
| iuris sui, castra locet. si quis arceat, id quod maxime opus | |
| sit, acie dimicaturum: sin per metum agro cedatur, in | 6.1 |
| medium regni eundum. aut sine certamine concessuros | |
| in dicionem eius Maesulios aut nequaquam pares futuros | |
| armis. | |
| his uocibus incitatus Syphax Masinissae bellum infert. | 7.1 |
| et primo certamine Maesulios fundit fugatque; Masinissa | |
| cum paucis equitibus ex acie in montem—Bellum incolae | |
| uocant—perfugit. familiae aliquot cum mapalibus pecori- | 8.1 |
| busque suis—ea pecunia illis est—persecuti sunt regem: | |
| cetera Maesuliorum multitudo in dicionem Syphacis con- | |
| cessit. quem ceperant exsules montem herbidus aquosus- | 9.1 |
| que est; et quia pecori bonus alendo erat, hominum quoque | |
| carne ac lacte uescentium abunde sufficiebat alimentis. | |
| inde nocturnis primo ac furtiuis incursionibus, deinde | 10.1 |
| aperto latrocinio infesta omnia circa esse; maxime uri | |
| Carthaginiensis ager, quia et plus praedae quam inter Nu- | |
| midas et latrocinium tutius erat. iamque adeo licenter | 11.1 |
| eludebant ut ad mare deuectam praedam uenderent merca- | |
| toribus adpellentibus naues ad id ipsum, pluresque quam | |
| iusto saepe in bello Carthaginienses caderent caperenturque. | |
| deplorabant ea apud Syphacem Carthaginienses infen- | 12.1 |
| sumque et ipsum ad reliquias belli persequendas instigabant; | |
| sed uix regium uidebatur latronem uagum in montibus con- | |
| sectari; |