| maiorem igitur iam rem Syphax ratus quam ut per prae- | 29.33.1.1 |
| fectos ageret, cum filio iuuene—nomen Uermina erat—parte | |
| exercitus missa imperat ut circumducto agmine in se | |
| intentum hostem ab tergo inuadat. nocte profectus Uer- | 2.1 |
| mina qui ex occulto adgressurus erat; Syphax autem in- | |
| terdiu aperto itinere ut qui signis conlatis acie dimicaturus | |
| esset mouit castra. ubi tempus uisum est quo peruenisse | 3.1 |
| iam circummissi uideri poterant, et ipse leni cliuo ferente | |
| ad hostem cum multitudine fretus tum praeparatis ab tergo | |
| insidiis per aduersum montem erectam aciem ducit. Masi- | 4.1 |
| nissa fiducia maxime loci, quo multo aequiore pugnaturus | |
| erat, et ipse dirigit suos. atrox proelium et diu anceps fuit, | |
| loco et uirtute militum Masinissam, multitudine quae nimio | |
| maior erat Syphacem iuuante. ea multitudo diuisa cum | 5.1 |
| pars a fronte urgeret pars ab tergo se circumfudisset, uicto- | |
| riam haud dubiam Syphaci dedit, et ne effugium quidem | |
| patebat hinc a fronte hinc ab tergo inclusis. itaque ceteri | 6.1 |
| pedites equitesque caesi aut capti: ducentos ferme equites | |
| Masinissa circa se conglobatos diuisosque turmatim in tres | |
| partes erumpere iubet, loco praedicto in quem ex dissipata | |
| conuenirent fuga. ipse qua intenderat inter media tela | 7.1 |
| hostium euasit: duae turmae haesere; altera metu dedita | |
| hosti, pertinacior altera in repugnando telis obruta et con- | |
| fixa est. Uerminam prope uestigiis instantem in alia atque | 8.1 |
| alia flectendo itinera eludens, taedio et desperatione tandem | |
| fessum absistere sequendo coegit; ipse cum sexaginta | |
| equitibus ad minorem Syrtim peruenit. ibi cum conscientia | 9.1 |
| egregia saepe repetiti regni paterni inter Punica Emporia | |
| gentemque Garamantum omne tempus usque ad C. Laeli | |
| classisque Romanae aduentum in Africam consumpsit. | |
| haec animum inclinant ut cum modico potius quam cum | 10.1 |
| magno praesidio equitum ad Scipionem quoque postea | |
| uenisse Masinissam credam; quippe illa regnanti multitudo, | |
| haec paucitas exsulis fortunae conueniens est. |