| Carthaginienses ala equitum cum praefecto amissa, alio | 29.34.1.1 |
| equitatu per nouum dilectum comparato Hannonem Hamil- | |
| caris filium praeficiunt. Hasdrubalem subinde ac Syphacem | 2.1 |
| per litteras nuntiosque, postremo etiam per legatos arces- | |
| sunt; Hasdrubalem opem ferre prope circumsessae patriae | |
| iubent; Syphacem orant ut Carthagini, ut uniuersae Africae | |
| subueniat. ad Uticam tum castra Scipio ferme mille passus | 3.1 |
| ab urbe habebat translata a mari, ubi paucos dies statiua | |
| coniuncta classi fuerant. Hanno nequaquam satis ualido | 4.1 |
| non modo ad lacessendum hostem sed ne ad tuendos | |
| quidem a populationibus agros equitatu accepto id omnium | |
| primum egit ut per conquisitionem numerum equitum | |
| augeret; nec aliarum gentium aspernatus, maxime tamen | 5.1 |
| Numidas—id longe primum equitum in Africa est genus | |
| —conducit. iam ad quattuor milia equitum habebat, cum | 6.1 |
| Salaecam nomine urbem occupauit quindecim ferme milia | |
| ab Romanis castris. quod ubi Scipioni relatum est, 'aesti- | 7.1 |
| ua sub tectis equitatus.' inquit 'sint uel plures, dum talem | |
| ducem habeant.' eo minus sibi cessandum ratus quo illi | 8.1 |
| segnius rem agerent, Masinissam cum equitatu praemissum | |
| portis obequitare atque hostem ad pugnam elicere iubet: | |
| ubi omnis multitudo se effudisset grauiorque iam in certa- | |
| mine esset quam ut facile sustineri posset, cederet pau- | 5 |
| latim; se in tempore pugnae obuenturum. tantum | 9.1 |
| moratus quantum satis temporis praegresso uisum ad eli- | |
| ciendos hostes, cum Romano equitatu secutus tegentibus | |
| tumulis, qui peropportune circa uiae flexus oppositi erant, | |
| occultus processit. | 5 |
| Masinissa ex composito nunc terrentis, nunc timentis | 10.1 |
| modo aut ipsis obequitabat portis aut cedendo, cum timoris | |
| simulatio audaciam hosti faceret, ad insequendum temere | |
| eliciebat. nondum omnes egressi erant uarieque dux fati- | 11.1 |
| gabatur, alios uino et somno graues arma capere et frenare | |
| equos cogendo, aliis ne sparsi et inconditi sine ordine sine | |
| signis omnibus portis excurrerent obsistendo. primo in- | 12.1 |
| caute se inuehentes Masinissa excipiebat; mox plures simul | |
| conferti porta effusi aequauerant certamen; postremo iam | |
| omnis equitatus proelio cum adesset, sustineri ultra ne- | |
| quiere; non tamen effusa fuga Masinissa sed cedendo | 13.1 |
| sensim impetus eorum accipiebat donec ad tumulos tegentes | |
| Romanum equitatum pertraxit. inde exorti equites et ipsi | 14.1 |
| integris uiribus et recentibus equis Hannoni Afrisque pug- | |
| nando ac sequendo fessis se circumfudere; et Masinissa | |
| flexis subito equis in pugnam rediit. mille fere qui primi | 15.1 |
| agminis fuerant, quibus haud facilis receptus fuit, cum ipso | |
| duce Hannone interclusi atque interfecti sunt: ceteros | 16.1 |
| ducis praecipue territos caede effuse fugientes per triginta | |
| milia passuum uictores secuti ad duo praeterea milia | |
| equitum aut ceperunt aut occiderunt. inter eos satis con- | 17.1 |
| stabat non minus ducentos Carthaginiensium equites fuisse, | |
| et diuitiis quosdam et genere inlustres. |