| praeter conuectum undique ex populatis circa agris fru- | 29.36.1.1 |
| mentum commeatusque ex Sicilia atque Italia aduectos, Cn. | |
| Octauius propraetor ex Sardinia ab Ti. Claudio praetore | |
| cuius ea prouincia erat ingentem uim frumenti aduexit; | |
| horreaque non solum ea quae iam facta erant repleta, sed | 2.1 |
| noua aedificata. uestimenta exercitui deerant; id manda- | |
| tum Octauio ut cum praetore ageret si quid ex ea prouincia | |
| comparari ac mitti posset. ea quoque haud segniter curata | 3.1 |
| res; mille ducentae togae breui spatio, duodecim milia | |
| tunicarum missa. | |
| aestate ea qua haec in Africa gesta sunt P. Sempronius | 4.1 |
| consul cui Bruttii prouincia erat in agro Crotoniensi cum | |
| Hannibale in ipso itinere tumultuario proelio conflixit. | |
| agminibus magis quam acie pugnatum est. Romani pulsi, | 5.1 |
| et tumultu uerius quam pugna ad mille et ducenti de exer- | |
| citu consulis interfecti; in castra trepide reditum, neque | 6.1 |
| oppugnare tamen ea hostes ausi. ceterum silentio proxi- | |
| mae noctis profectus inde consul praemisso nuntio ad P. | |
| Licinium proconsulem ut suas legiones admoueret copias | |
| coniunxit. ita duo duces duo exercitus ad Hannibalem | 7.1 |
| redierunt; nec mora dimicandi facta, cum consuli duplica- | |
| tae uires, Poeno recens uictoria animos faceret. in primam | 8.1 |
| aciem suas legiones Sempronius induxit; in subsidiis locatae | |
| P. Licini legiones. consul principio pugnae aedem Fortu- | |
| nae Primigeniae uouit si eo die hostes fudisset; composque | |
| eius uoti fuit. fusi ac fugati Poeni; supra quattuor milia | 9.1 |
| armatorum caesa, paulo minus trecenti uiui capti et equi | |
| quadraginta undecim militaria signa. perculsus aduerso | |
| proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit. | |
| eodem tempore M. Cornelius consul in altera parte | 10.1 |
| Italiae non tam armis quam iudiciorum terrore Etruriam | |
| continuit, totam ferme ad Magonem ac per eum ad spem | |
| nouandi res uersam. eas quaestiones ex senatus consulto | 11.1 |
| minime ambitiose habuit; multique nobiles Etrusci qui aut | |
| ipsi ierant aut miserant ad Magonem de populorum suorum | |
| defectione, primo praesentes erant condemnati, postea | 12.1 |
| conscientia sibimet ipsi exsilium consciscentes cum absentes | |
| damnati essent, corporibus subtractis bona tantum quae | |
| publicari poterant pigneranda poenae praebebant. |