| dum haec consules diuersis regionibus agunt, censores | 29.37.1.1 |
| interim Romae M. Liuius et C. Claudius senatum recita- | |
| uerunt. princeps iterum lectus Q. Fabius Maximus; notati | |
| septem, nemo tamen qui sella curuli sedisset. sarta tecta | 2.1 |
| acriter et cum summa fide exegerunt. uiam e foro bouario | |
| [et] ad Ueneris circa foros publicos et aedem Matris Magnae | |
| in Palatio faciendam locauerunt. uectigal etiam nouum | 3.1 |
| ex salaria annona statuerunt. sextante sal et Romae et per | |
| totam Italiam erat; Romae pretio eodem, pluris in foris et | |
| conciliabulis et alio alibi pretio praebendum locauerunt. | |
| id uectigal commentum alterum ex censoribus satis crede- | 4.1 |
| bant populo iratum quod iniquo iudicio quondam damnatus | |
| esset, et in pretio salis maxime oneratas tribus quarum | |
| opera damnatus erat [credebant]; inde Salinatori Liuio | |
| inditum cognomen. | 5 |
| lustrum conditum serius quia per prouincias dimiserunt | 5.1 |
| censores ut ciuium Romanorum in exercitibus quantus | |
| ubique esset referretur numerus. censa cum iis ducenta | 6.1 |
| quattuordecim milia hominum. condidit lustrum C. | |
| Claudius Nero. duodecim deinde coloniarum, quod nun- | 7.1 |
| quam antea factum erat, deferentibus ipsarum coloniarum | |
| censoribus censum acceperunt ut quantum numero militum, | |
| quantum pecunia ualerent in publicis tabulis monumenta | |
| exstarent. equitum deinde census agi coeptus est; et ambo | 8.1 |
| forte censores equum publicum habebant. cum ad tribum | |
| Polliam uentum esset in qua M. Liui nomen erat, et praeco | |
| cunctaretur citare ipsum censorem, 'cita' inquit Nero | 9.1 |
| 'M. Liuium'; et siue ex residua uetere simultate siue | |
| intempestiua iactatione seueritatis inflatus M. Liuium quia | |
| populi iudicio esset damnatus equum uendere iussit. item | 10.1 |
| M. Liuius cum ad tribum Arniensem et nomen collegae | |
| uentum est, uendere equum C. Claudium iussit duarum | |
| rerum causa, unius quod falsum aduersus se testimonium | |
| dixisset, alterius quod non sincera fide secum in gratiam | 5 |
| redisset. aeque foedum certamen inquinandi famam | 11.1 |
| alterius cum suae famae damno factum est exitu censurae. | |
| cum in leges iurasset C. Claudius et in aerarium escendisset, | 12.1 |
| inter nomina eorum quos aerarios relinquebat dedit collegae | |
| nomen. deinde M. Liuius in aerarium uenit; praeter | 13.1 |
| Maeciam tribum, quae se neque condemnasset neque con- | |
| demnatum aut consulem aut censorem fecisset, populum | |
| Romanum omnem, quattuor et triginta tribus, aerarios | |
| reliquit, quod et innocentem se condemnassent et condem- | 14.1 |
| natum consulem et censorem fecissent neque infitiari possent | |
| aut iudicio semel aut comitiis bis ab se peccatum esse: inter | 15.1 |
| quattuor et triginta tribus et C. Claudium aerarium fore; | |
| quod si exemplum haberet bis eundem aerarium relinquendi, | |
| C. Claudium nominatim se inter aerarios fuisse relicturum. | |
| prauum certamen notarum inter censores; castigatio in- | 16.1 |
| constantiae populi censoria et grauitate temporum illorum | |
| digna. in inuidia censores cum essent, crescendi ex iis | 17.1 |
| ratus esse occasionem Cn. Baebius tribunus plebis diem ad | |
| populum utrique dixit. ea res consensu patrum discussa | |
| est ne postea obnoxia populari aurae censura esset. |