| eadem aestate in Bruttiis Clampetia a consule ui capta, | 29.38.1.1 |
| Consentia et Pandosia et ignobiles aliae ciuitates uoluntate | |
| in dicionem uenerunt. et cum comitiorum iam appeteret | 2.1 |
| tempus, Cornelium potius ex Etruria ubi nihil belli erat | |
| Romam acciri placuit. is consules Cn. Seruilium Caepionem | 3.1 |
| et C. Seruilium Geminum creauit. inde praetoria comitia | 4.1 |
| habita. creati P. Cornelius Lentulus P. Quinctilius Uarus | |
| P. Aelius Paetus P. Uillius Tappulus; hi duo cum aediles | 5.1 |
| plebis essent, praetores creati sunt. consul comitiis per- | |
| fectis ad exercitum in Etruriam redit. | |
| sacerdotes eo anno mortui atque in locum eorum suffecti: | 6.1 |
| Ti. Ueturius Philo flamen Martialis in locum M. Aemili | |
| Regilli, qui priore anno mortuus erat, creatus inauguratus- | |
| que; in M. Pomponi Mathonis auguris et decemuiri locum | 7.1 |
| creati decemuir M. Aurelius Cotta, augur Ti. Sempronius | |
| Gracchus admodum adulescens, quod tum perrarum in | |
| mandandis sacerdotiis erat. quadrigae aureae eo anno in | 8.1 |
| Capitolio positae ab aedilibus curulibus C. Liuio et M. | |
| Seruilio Gemino, et ludi Romani biduum instaurati; item | |
| per biduum plebeii ab aedilibus P. Aelio P. Uillio; et Iouis | |
| epulum fuit ludorum causa. | 5 |