| Cn. Seruilius et C. Seruilius consules—sextus decimus is | 30.1.1.1 |
| annus belli Punici erat—cum de re publica belloque et | |
| prouinciis ad senatum rettulissent, censuerunt patres ut | 2.1 |
| consules inter se compararent sortirenturue uter Bruttios | |
| aduersus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures prouinciam | |
| haberet: cui Bruttii euenissent exercitum a P. Sempronio | 3.1 |
| acciperet; P. Sempronius—ei quoque enim pro consule im- | |
| perium in annum prorogabatur—P. Licinio succederet; is | 4.1 |
| Romam reuerteretur, bello quoque bonus habitus ad cetera, | |
| quibus nemo ea tempestate instructior ciuis habebatur, con- | |
| gestis omnibus humanis ab natura fortunaque bonis. nobilis | 5.1 |
| idem ac diues erat; forma uiribusque corporis excellebat; | |
| facundissimus habebatur, seu causa oranda, seu in senatu | |
| et apud populum suadendi ac dissuadendi locus esset; iuris | 6.1 |
| pontificii peritissimus; super haec bellicae quoque laudis | |
| consulatus compotem fecerat. quod in Bruttiis prouincia, | |
| idem in Etruria ac Liguribus decretum: M. Cornelius nouo | 7.1 |
| consuli tradere exercitum iussus, ipse prorogato imperio | |
| Galliam prouinciam obtinere cum legionibus iis quas <L.> | |
| Scribonius priore anno habuisset. sortiti deinde prouincias: | 8.1 |
| Caepioni Bruttii, [Seruilio] Gemino Etruria euenit. tum | 9.1 |
| praetorum prouinciae in sortem coniectae. iurisdictionem | |
| urbanam Paetus Aelius, Sardiniam P. Lentulus, Siciliam | |
| P. Uillius, Ariminum cum duabus legionibus—sub Sp. | |
| Lucretio eae fuerant—Quinctilius Uarus est sortitus. et | 10.1 |
| Lucretio prorogatum imperium ut Genuam oppidum a Ma- | |
| gone Poeno dirutum exaedificaret. P. Scipioni non temporis, | |
| sed rei gerendae fine, donec debellatum in Africa foret, | |
| prorogatum imperium est; decretumque ut supplicatio fieret, | 11.1 |
| quod is in Africam prouinciam traiecisset, ut ea res salutaris | |
| populo Romano ipsique duci atque exercitui esset. |