| in Siciliam tria milia militum sunt scripta [et] quia quod | 30.2.1.1 |
| roboris ea prouincia habuerat in Africam transuectum | |
| fuerat; et quia ne qua classis ex Africa traiceret quad- | |
| raginta nauibus custodiri placuerat Siciliae maritimam oram, | |
| tredecim nouas naues Uillius secum in Siciliam duxit, | 2.1 |
| ceterae in Sicilia ueteres refectae. huic classi M. Pom- | 3.1 |
| ponius prioris anni praetor prorogato imperio praepositus | |
| nouos milites ex Italia aduectos in naues imposuit. parem | 4.1 |
| nauium numerum Cn. Octauio praetori item prioris anni | |
| cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres | |
| decreuerunt; Lentulus praetor duo milia militum dare in | |
| naues iussus. et Italiae ora, quia incertum erat quo | 5.1 |
| missuri classem Carthaginienses forent, uidebantur autem | |
| quicquid nudatum praesidiis esset petituri, M. Marcio | |
| praetori prioris anni cum totidem nauibus tuenda data est. | |
| tria milia militum in eam classem ex decreto patrum con- | 6.1 |
| sules scripserunt et duas legiones urbanas ad incerta belli. | |
| Hispaniae cum exercitibus imperioque ueteribus impera- | 7.1 |
| toribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decretae. uiginti | |
| omnino legionibus et centum sexaginta nauibus longis res | |
| Romana eo anno gesta. | |
| praetores in prouincias ire iussi: consulibus imperatum | 8.1 |
| ut priusquam ab urbe proficiscerentur ludos magnos facer- | |
| ent quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum | |
| uouisset si eodem statu res publica staret. et nouas reli- | 9.1 |
| giones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus | |
| locis nuntiata. aurum in Capitolio corui non lacerasse tan- | |
| tum rostris crediti sed etiam edisse; mures Antii coronam | 10.1 |
| auream adrosere; circa Capuam omnem agrum locustarum | |
| uis ingens, ita ut unde aduenissent parum constaret, com- | |
| pleuit; eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniae | 11.1 |
| sparsi primum ignes in caelo, dein fax ingens arsit; Frusi- | 12.1 |
| none arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde | |
| ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra | |
| campestri agro in ingentem sinum consedit; consulum alteri | 13.1 |
| primam hostiam immolanti caput iocineris defuit. ea pro- | |
| digia maioribus hostiis procurata; editi a collegio pontificum | |
| dei quibus sacrificaretur. |