| his transactis consules praetoresque in prouincias pro- | 30.3.1.1 |
| fecti; omnibus tamen, uelut eam sortitis, Africae cura erat, | |
| seu quia ibi summam rerum bellique uerti cernebant seu ut | |
| Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis uersa ciuitas | |
| erat. itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum | 2.1 |
| est, sed ex Sicilia quoque et Hispania uestimenta frumen- | |
| tumque, et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus | |
| eo portabantur. nec Scipio ullo tempore hiemis belli opera | 3.1 |
| remiserat, quae multa simul undique eum circumstabant. | |
| Uticam obsidebat; castra in conspectu Hasdrubalis erant; | |
| Carthaginienses deduxerant naues; classem paratam instruc- | 4.1 |
| tamque ad commeatus intercipiendos habebant. inter haec | |
| ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat, | |
| si forte iam satias amoris in uxore ex multa copia eum | |
| cepisset. ab Syphace magis pacis cum Carthaginiensibus | 5.1 |
| condiciones ut Romani Africa, Poeni Italia excederent | |
| quam, si bellaretur, spes ulla desciturum adferebatur.—haec | 6.1 |
| per nuntios acta magis equidem crediderim—et ita pars | |
| maior auctores sunt—quam ipsum Syphacem, ut Antias | |
| Ualerius prodit, in castra Romana ad conloquium uenisse. | |
| —primo eas condiciones imperator Romanus uix auribus | 7.1 |
| admisit; postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in | |
| castra hostium, mollius eadem illa abnuere ac spem facere | |
| saepius ultro citroque agitantibus rem conuenturam. | |
| hibernacula Carthaginiensium, congesta temere ex agris | 8.1 |
| materia exaedificata, lignea ferme tota erant. Numidae prae- | 9.1 |
| cipue harundine textis storeaque pars maxima tectis, passim | |
| nullo ordine, quidam ut sine imperio occupatis locis extra | |
| fossam etiam uallumque habitabant. haec relata Scipioni | 10.1 |
| spem fecerant castra hostium per occasionem incendendi. |