| cum legatis quos mitteret ad Syphacem calonum loco | 30.4.1.1 |
| primos ordines spectatae uirtutis atque prudentiae seruili | |
| habitu mittebat, qui dum in conloquio legati essent uagi per | 2.1 |
| castra alius alia aditus exitusque omnes, situm formamque | |
| et uniuersorum castrorum et partium, qua Poeni qua Nu- | |
| midae haberent, quantum interualli inter Hasdrubalis ac | |
| regia castra esset, specularentur moremque simul noscerent | 3.1 |
| stationum uigiliarumque, nocte an interdiu opportuniores | |
| insidianti essent; et inter crebra conloquia alii atque alii de | |
| industria quo pluribus omnia nota essent mittebantur. cum | 4.1 |
| saepius agitata res certiorem spem pacis in dies et Syphaci | |
| et Carthaginiensibus per eum faceret, legati Romani uetitos | |
| se reuerti ad imperatorem aiunt nisi certum responsum | |
| detur: proinde, seu ipsi staret iam sententia, <promeret | 5.1 |
| sententiam>, seu consulendus Hasdrubal et Carthaginienses | |
| essent, consuleret; tempus esse aut pacem componi aut | |
| bellum nauiter geri. dum consulitur Hasdrubal ab Syphace, | 6.1 |
| ab Hasdrubale Carthaginienses, et speculatores omnia | |
| uisendi et Scipio ad comparanda ea quae in rem erant | |
| tempus habuit; et ex mentione ac spe pacis neglegentia, ut | 7.1 |
| fit, apud Poenos Numidamque orta cauendi ne quid hostile | |
| interim paterentur. tandem relatum responsum, quibusdam, | 8.1 |
| quia nimis cupere Romanus pacem uidebatur, iniquis per | |
| occasionem adiectis, quae peropportune cupienti tollere | |
| indutias Scipioni causam praebuere; ac nuntio regis cum | 9.1 |
| relaturum se ad consilium dixisset, postero die respondit se | |
| uno frustra tendente nulli alii pacem placuisse; renuntiaret | |
| igitur nullam aliam spem pacis quam relictis Carthaginiensi- | |
| bus Syphaci cum Romanis esse. ita tollit indutias ut | 10.1 |
| libera fide incepta exsequeretur; deductisque nauibus—et | |
| iam ueris principium erat—machinas tormentaque, uelut a | |
| mari adgressurus Uticam, imponit, et duo milia militum ad | 11.1 |
| capiendum quem antea tenuerat tumulum super Uticam | |
| mittit, simul ut ab eo quod parabat in alterius rei curam | |
| conuerteret hostium animos, simul ne qua, cum ipse ad | 12.1 |
| Syphacem Hasdrubalemque profectus esset, eruptio ex urbe | |
| et impetus in castra sua relicta cum leui praesidio fieret. |