| his praeparatis aduocatoque consilio et dicere exploratori- | 30.5.1.1 |
| bus iussis quae comperta adferrent Masinissaque, cui omnia | |
| hostium nota erant, postremo ipse quid pararet in proximam | |
| noctem proponit; tribunis edicit ut ubi praetorio dimisso | 2.1 |
| signa concinuissent extemplo educerent castris legiones. | |
| ita ut imperauerat signa sub occasum solis efferri sunt | 3.1 |
| coepta; ad primam ferme uigiliam agmen explicauerunt; | |
| media nocte—septem enim milia itineris erant—modico | |
| gradu ad castra hostium peruentum est. ibi Scipio partem | 4.1 |
| copiarum Laelio Masinissamque ac Numidas attribuit et | |
| castra Syphacis inuadere ignesque conicere iubet. singulos | 5.1 |
| deinde separatim Laelium ac Masinissam seductos obtesta- | |
| tur ut quantum nox prouidentiae adimat tantum diligentia | |
| expleant curaque: se Hasdrubalem Punicaque castra adgres- | 6.1 |
| surum; ceterum non ante coepturum quam ignem in regiis | |
| castris conspexisset. neque ea res morata diu est; nam ut | 7.1 |
| primis casis iniectus ignis haesit, extemplo proxima quaeque | |
| et deinceps continua amplexus totis se passim dissipauit | |
| castris. et trepidatio quidem quantam necesse erat in | 8.1 |
| nocturno effuso tam late incendio orta est; ceterum fortui- | |
| tum non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad | |
| restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes, | |
| maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum | 9.1 |
| ad exitus itinerum idoneis locis dispositos. multos in ipsis | 10.1 |
| cubilibus semisomnos hausit flamma; multi [in] praecipiti | |
| fuga ruentes super alios alii in angustiis portarum obtriti | |
| sunt. |