| relucentem flammam primo uigiles Carthaginiensium, | 30.6.1.1 |
| deinde excitati alii nocturno tumultu cum conspexissent, ab | |
| eodem errore credere et ipsi sua sponte incendium ortum; | |
| et clamor inter caedem et uolnera sublatus an ex trepida- | 2.1 |
| tione nocturna esset confusis sensum ueri adimebat. igitur | 3.1 |
| pro se quisque inermes, ut quibus nihil hostile suspectum | |
| esset, omnibus portis, qua cuique proximum erat, ea modo | |
| quae restinguendo igni forent portantes in agmen Romanum | |
| ruebant. quibus caesis omnibus praeterquam hostili odio | 4.1 |
| etiam ne quis nuntius refugeret, extemplo Scipio neglectas | |
| ut in tali tumultu portas inuadit; ignibusque in proxima | 5.1 |
| tecta coniectis effusa flamma primo uelut sparsa pluribus | |
| locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia | |
| incendio hausit. ambusti homines iumentaque foeda | 6.1 |
| primum fuga, dein strage obruebant itinera portarum. | |
| quos non oppresserat ignis ferro absumpti, binaque castra | |
| clade una deleta. duces tamen ambo et ex tot milibus | 7.1 |
| armatorum duo milia peditum et quingenti equites semer- | |
| mes, magna pars saucii adflatique incendio, effugerunt. | |
| caesa aut hausta flammis ad quadraginta milia hominum | 8.1 |
| sunt, capta supra quinque milia, multi Carthaginiensium | |
| nobiles, undecim senatores; signa militaria centum septua- | 9.1 |
| ginta quattuor, equi Numidici supra duo milia septingentos; | |
| elephanti sex capti, octo ferro flammaque absumpti. magna | |
| uis armorum capta; ea omnia imperator Uolcano sacrata | |
| incendit. | 5 |