| Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam | 30.7.1.1 |
| petierat, eoque omnes qui supererant uestigia ducis se- | |
| quentes se contulerant; metu deinde ne dederetur Scipioni | |
| urbe excessit. mox eodem patentibus portis Romani | 2.1 |
| accepti, nec quicquam hostile, quia uoluntate concesserant | |
| in dicionem, factum. duae subinde urbes captae direptae- | |
| que. ea praeda et quae castris incensis ex igne rapta | |
| erat militi concessa est. Syphax octo milium ferme inde | 3.1 |
| spatio loco munito consedit; Hasdrubal Carthaginem con- | |
| tendit ne quid per metum ex recenti clade mollius consu- | |
| leretur. quo tantus primo terror est allatus ut omissa | 4.1 |
| Utica Carthaginem crederent extemplo Scipionem obses- | |
| surum. senatum itaque sufetes, quod uelut consulare im- | 5.1 |
| perium apud eos erat, uocauerunt. ibi tribus <sententiis | 6.1 |
| certatum>; una de pace legatos ad Scipionem decernebat, | |
| altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam | |
| reuocabat, tertia Romanae in aduersis rebus constantiae | |
| erat; reparandum exercitum Syphacemque hortandum ne | 7.1 |
| bello absisteret censebat. haec sententia quia Hasdrubal | |
| praesens Barcinaeque omnes factionis bellum malebant | |
| uicit. inde dilectus in urbe agrisque haberi coeptus, et ad | 8.1 |
| Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem | |
| bellum cum uxor non iam ut ante blanditiis, satis poten- | |
| tibus ad animum amantis, sed precibus et misericordia | 9.1 |
| ualuisset, plena lacrimarum obtestans ne patrem suum | |
| patriamque proderet iisdemque flammis Carthaginem quibus | |
| castra conflagrassent absumi sineret. spem quoque oppor- | 10.1 |
| tune oblatam adferebant legati: quattuor milia Celtiberorum | |
| circa urbem nomine Obbam ab conquisitoribus suis con- | |
| ducta in Hispania, egregiae iuuentutis, sibi occurrisse; et | |
| Hasdrubalem propediem adfore cum manu haudquaquam | 5 |
| contemnenda. igitur non benigne modo legatis respon- | 11.1 |
| dit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum | |
| quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem | |
| iuuentutem adfirmat ex regno exciturum: scire incendio | 12.1 |
| non proelio cladem acceptam; eum bello inferiorem esse | |
| qui armis uincatur. haec legatis responsa, et post dies | 13.1 |
| paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias iunxerunt. is | |
| omnis exercitus fuit triginta ferme milium armatorum. |