| Scipionem, uelut iam debellato quod ad Syphacem Car- | 30.8.1.1 |
| thaginiensesque attineret, Uticae oppugnandae intentum | |
| iamque machinas admouentem muris auertit fama redinte- | |
| grati belli; modicisque praesidiis ad speciem modo obsi- | 2.1 |
| dionis terra marique relictis ipse cum robore exercitus ire | |
| ad hostes pergit. primo in tumulo quattuor milia ferme | 3.1 |
| distante ab castris regiis consedit; postero die cum equitatu | |
| in Magnos—ita uocant—campos subiectos ei tumulo de- | |
| gressus, succedendo ad stationes hostium lacessendoque | |
| leuibus proeliis diem absumpsit. et per insequens biduum | 4.1 |
| tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in uicem nihil | |
| dictu satis dignum fecerunt: quarto die in aciem utrimque | |
| descensum est. Romanus principes post hastatorum | 5.1 |
| prima signa, in subsidiis triarios constituit: equitatum | |
| Italicum ab dextro cornu, ab laeuo Numidas Masinissamque | |
| opposuit. Syphax Hasdrubalque Numidis aduersus Italicum | 6.1 |
| equitatum, Carthaginiensibus contra Masinissam locatis | |
| Celtiberos in mediam aciem aduersus signa legionum | |
| accepere. ita instructi concurrunt. primo impetu simul | 7.1 |
| utraque cornua, et Numidae et Carthaginienses, pulsi; nam | |
| neque Numidae, maxima pars agrestes, Romanum equi- | |
| tatum neque Carthaginienses, et ipse nouus miles, Masinis- | |
| sam recenti super cetera uictoria terribilem sustinuere. nu- | 8.1 |
| data utrimque cornibus Celtiberum acies stabat quod nec in | |
| fuga salus ulla ostendebatur locis ignotis neque spes ueniae | |
| ab Scipione erat, quem bene meritum de se et gente sua mer- | |
| cennariis armis in Africam oppugnatum euenissent. igitur | 9.1 |
| circumfusis undique hostibus alii super alios cadentes ob- | |
| stinate moriebantur; omnibusque in eos uersis aliquantum | |
| ad fugam temporis Syphax et Hasdrubal praeceperunt. | |
| fatigatos caede diutius quam pugna uictores nox oppressit. | 5 |