| postero die Scipio Laelium Masinissamque cum omni | 30.9.1.1 |
| Romano et Numidico equitatu expeditisque militum ad | |
| persequendos Syphacem atque Hasdrubalem mittit; ipse | 2.1 |
| cum robore exercitus urbes circa, quae omnes Carthaginien- | |
| sium dicionis erant, partim spe, partim metu, partim ui | |
| subigit. Carthagini erat quidem ingens terror, et circum- | 3.1 |
| ferentem arma Scipionem omnibus finitimis raptim per- | |
| domitis ipsam Carthaginem repente adgressurum credebant. | |
| itaque et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, | 4.1 |
| et pro se quisque quae diutinae obsidionis tolerandae sunt | |
| ex agris conuehit. rara mentio est pacis, frequentior | 5.1 |
| legatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum; pars | 6.1 |
| maxima classem, quae ad commeatus excipiendos parata | |
| erat, mittere iubent ad opprimendam stationem nauium ad | |
| Uticam incaute agentem; forsitan etiam naualia castra | |
| relicta cum leui praesidio oppressuros. in hoc consilium | 7.1 |
| maxime inclinant; legatos tamen ad Hannibalem mittendos | |
| censent: quippe classi ut felicissime geratur res, parte | |
| aliqua leuari Uticae obsidionem: Carthaginem ipsam qui | 8.1 |
| tueatur neque imperatorem alium quam Hannibalem neque | |
| exercitum alium quam Hannibalis superesse. deductae | 9.1 |
| ergo postero die naues, simul et legati in Italiam profecti; | |
| raptimque omnia stimulante fortuna agebantur, et in quo | |
| quisque cessasset prodi ab se salutem omnium rebatur. | |
| Scipio grauem iam spoliis multarum urbium exercitum | 10.1 |
| trahens, captiuis aliaque praeda in uetera castra ad Uticam | |
| missis iam in Carthaginem intentus occupat relictum fuga | |
| custodum Tyneta—abest ab Carthagine quindecim milia | 11.1 |
| ferme passuum—, locum cum operibus tum suapte natura | |
| tutum et qui et ab Carthagine conspici et praebere ipse | 12.1 |
| prospectum cum ad urbem tum ad circumfusum mare urbi | |
| possit. |