| inde cum maxime uallum Romani iacerent, con- | 30.10.1.1 |
| specta classis hostium est Uticam ab Carthagine petens. | |
| igitur omisso opere pronuntiatum iter signaque raptim ferri | 2.1 |
| sunt coepta ne naues in terram et ad obsidionem uersae ac | |
| minime nauali proelio aptae opprimerentur: qui enim | 3.1 |
| restitissent agili et nautico instrumento aptae et armatae | |
| classi naues tormenta machinasque portantes et aut in | |
| onerariarum usum uersae aut ita adpulsae muris ut pro | |
| aggere ac pontibus praebere adscensum possent? | 5 |
| itaque Scipio, postquam eo uentum est, contra quam in | 4.1 |
| nauali certamine solet rostratis quae praesidio aliis esse | |
| poterant in postremam aciem receptis prope terram, | |
| onerariarum quadruplicem ordinem pro muro aduersus | 5.1 |
| hostem opposuit, easque ipsas, ne in tumultu pugnae turbari | |
| ordines possent, malis antennisque de naue in nauem | |
| traiectis ac ualidis funibus uelut uno inter se uinculo inligatis | |
| comprendit, tabulasque superinstrauit ut peruium in totum | 6.1 |
| nauium ordinem esset, et sub ipsis pontibus interualla fecit | |
| qua procurrere speculatoriae naues in hostem ac tuto recipi | |
| possent. his raptim pro tempore instructis, mille ferme de- | 7.1 |
| lecti propugnatores onerariis imponuntur; telorum maxime | |
| missilium ut quamuis longo certamine sufficerent uis ingens | |
| congeritur. ita parati atque intenti hostium aduentum | 8.1 |
| opperiebantur. | |
| Carthaginienses, qui, si maturassent, omnia permixta | |
| turba trepidantium primo impetu oppressissent, perculsi | 9.1 |
| terrestribus cladibus atque inde ne mari quidem ubi ipsi | |
| plus poterant satis fidentes, die segni nauigatione absumpto | |
| sub occasum solis in portum—Rusucmona Afri uocant— | |
| classem adpulere. postero die sub ortum solis instruxere | 10.1 |
| ab alto naues uelut ad iustum proelium nauale et tamquam | |
| exituris contra Romanis. cum diu stetissent postquam | 11.1 |
| nihil moueri ab hostibus uiderunt, tum demum onerarias | |
| adgrediuntur. erat res minime certamini nauali similis, | 12.1 |
| proxime speciem muros oppugnantium nauium. altitudine | |
| aliquantum onerariae superabant; ex rostratis Poeni uana | 13.1 |
| pleraque, utpote supino iactu, tela in locum superiorem | |
| mittebant; grauior ac pondere ipso libratior superne ex | |
| onerariis ictus erat. speculatoriae naues ac leuia alia | 14.1 |
| nauigia, quae sub constratis pontium per interualla excurre- | |
| bant, primo ipsae tantum impetu ac magnitudine rostratarum | |
| obruebantur; deinde propugnatoribus quoque incommodae | 15.1 |
| erant quod permixtae cum hostium nauibus inhibere saepe | |
| tela cogebant metu ne ambiguo ictu suis inciderent. pos- | 16.1 |
| tremo asseres ferreo unco praefixi—harpagones uocat miles | |
| —ex Punicis nauibus inici in Romanas coepti. quos cum | 17.1 |
| neque ipsos neque catenas quibus suspensi iniciebantur | |
| incidere possent, ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam | |
| haerentem unco traheret, scindi uideres uincula quibus aliis | 18.1 |
| innexa erat, seriem aliam simul plurium nauium trahi. hoc | 19.1 |
| maxime modo lacerati [quidem] omnes pontes et uix transi- | |
| liendi in secundum ordinem nauium spatium propugnatori- | |
| bus datum est. sexaginta ferme onerariae puppibus | 20.1 |
| abstractae Carthaginem sunt. maior quam pro re laetitia, | |
| sed eo gratior quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum | |
| quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat, cum eo | 21.1 |
| ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem | |
| ni cessatum a praefectis suarum nauium foret et Scipio in | |
| tempore subuenisset. |