| per eosdem forte dies cum Laelius et Masinissa quinto | 30.11.1.1 |
| decimo ferme die in Numidiam peruenissent, Maesulii, | |
| regnum paternum Masinissae, laeti ut ad regem diu desi- | |
| deratum concessere. Syphax pulsis inde praefectis praesi- | 2.1 |
| diisque suis uetere se continebat regno, neutiquam quieturus | |
| stimulabat aegrum amore uxor socerque, et ita uiris equisque | 3.1 |
| abundabat ut subiectae oculis regni per multos florentis | |
| annos uires etiam minus barbaro atque impotenti animo | |
| spiritus possent facere. igitur omnibus qui bello apti erant | 4.1 |
| in unum coactis equos arma tela diuidit; equites in turmas, | |
| pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis centurioni- | |
| bus didicerat, distribuit. exercitu haud minore quam | 5.1 |
| quem prius habuerat, ceterum omni prope nouo atque | |
| incondito, ire ad hostes pergit. et castris in propinquo | 6.1 |
| positis primo pauci equites ex tuto speculantes ab stationi- | |
| bus progredi, dein iaculis summoti recurrere ad suos; inde | |
| excursiones in uicem fieri et cum pulsos indignatio ac- | |
| cenderet plures subire, quod inritamentum certaminum | 7.1 |
| equestrium est cum aut uincentibus spes aut pulsis ira | |
| adgregat suos. | |
| ita tum a paucis proelio accenso omnem utrimque pos- | 8.1 |
| tremo equitatum certaminis studium effudit. ac dum | |
| sincerum equestre proelium erat, multitudo Masaesuliorum | |
| ingentia agmina Syphace emittente sustineri uix poterat; | |
| deinde ut pedes Romanus repentino per turmas suis uiam | 9.1 |
| dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruitque effuse | |
| inuehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere | |
| equos, dein stare ac prope turbari nouo genere pugnae, | 10.1 |
| postremo non pediti solum cedere sed ne equitem quidem | |
| sustinere, peditis praesidio audentem. iam signa quoque | 11.1 |
| legionum adpropinquabant. tum uero Masaesulii non | |
| modo primum impetum sed ne conspectum quidem signorum | |
| atque armorum tulerunt; tantum seu memoria priorum | |
| cladium seu praesens terror ualuit. | 5 |