| ibi Syphax dum obequitat hostium turmis si pudore, si | 30.12.1.1 |
| periculo suo fugam sistere posset, equo grauiter icto effusus | 2.1 |
| opprimitur capiturque et uiuus, laetum ante omnes Masinis- | |
| sae praebiturus spectaculum, ad Laelium pertrahitur. caedes | 4.1 |
| in eo proelio minor quam uictoria fuit quia equestri tantum- | |
| modo proelio certatum fuerat: non plus quinque milia | 5.1 |
| occisa, minus dimidium eius hominum captum est impetu | |
| in castra facto quo perculsa rege amisso multitudo se | |
| contulerat. | |
| Cirta caput regni Syphacis erat; eoque ex fuga ingens | 3.1 |
| hominum se contulerat uis. Masinissa sibi quidem dicere | 6.1 |
| nihil esse in praesentia pulchrius quam uictorem reciperatum | |
| tanto post interuallo patrium inuisere regnum, sed tam | |
| secundis quam aduersis rebus non dari spatium ad cessan- | |
| dum; si se Laelius cum equitatu uinctoque Syphace Cirtam | 7.1 |
| praecedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum; | |
| Laelium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse. | |
| adsentiente Laelio praegressus Cirtam euocari ad conlo- | 8.1 |
| quium principes Cirtensium iubet. sed apud ignaros regis | |
| casus nec quae acta essent promendo nec minis nec | |
| suadendo ante ualuit quam rex uinctus in conspectum datus | |
| est. tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et | 9.1 |
| partim pauore moenia sunt deserta, partim repentino con- | |
| sensu gratiam apud uictorem quaerentium patefactae portae. | |
| et Masinissa praesidio circa portas opportunaque moenium | 10.1 |
| dimisso ne cui fugae pateret exitus, ad regiam occupandam | |
| citato uadit equo. | |
| intranti uestibulum in ipso limine Sophoniba, uxor Sy- | 11.1 |
| phacis, filia Hasdrubalis Poeni, occurrit; et cum in medio | |
| agmine armatorum Masinissam insignem cum armis tum | |
| cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata | |
| genibus aduoluta eius 'omnia quidem ut possis' inquit | 12.1 |
| 'in nobis di dederunt uirtusque et felicitas tua; sed si capti- | |
| uae apud dominum uitae necisque suae uocem supplicem | |
| mittere licet, si genua, si uictricem attingere dextram, precor | 13.1 |
| quaesoque per maiestatem regiam, in qua paulo ante nos | |
| quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum | |
| Syphace commune fuit, per huiusce regiae deos, qui te melio- | |
| ribus ominibus accipiant quam Syphacem hinc miserunt, | 5 |
| hanc ueniam supplici des ut ipse quodcumque fert animus | 14.1 |
| de captiua tua statuas neque me in cuiusquam Romani | |
| superbum et crudele arbitrium uenire sinas. si nihil aliud | 15.1 |
| quam Syphacis uxor fuissem, tamen Numidae atque in | |
| eadem mecum Africa geniti quam alienigenae et externi | |
| fidem experiri mallem: quid Carthaginiensi ab Romano, | 16.1 |
| quid filiae Hasdrubalis timendum sit uides. si nulla re alia | |
| potes, morte me ut uindices ab Romanorum arbitrio oro | |
| obtestorque.' forma erat insignis et florentissima aetas. | 17.1 |
| itaque cum modo <genua modo> dextram amplectens in id | |
| ne cui Romano traderetur fidem exposceret propiusque | |
| blanditias iam oratio esset quam preces, non in miseri- | 18.1 |
| cordiam modo prolapsus est animus uictoris, sed, ut est | |
| genus Numidarum in uenerem praeceps, amore captiuae | |
| uictor captus. data dextra in id quod petebatur obligandae | |
| fidei in regiam concedit. institit deinde reputare secum | 19.1 |
| ipse quemadmodum promissi fidem praestaret. quod cum | |
| expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens | |
| mutuatur consilium; nuptias in eum ipsum diem parari | 20.1 |
| repente iubet ne quid relinqueret integri aut Laelio aut ipsi | |
| Scipioni consulendi uelut in captiuam quae Masinissae iam | |
| nupta foret. factis nuptiis superuenit Laelius et adeo non | 21.1 |
| dissimulauit improbare se factum ut primo etiam cum | |
| Syphace et ceteris captiuis detractam eam <lecto> geniali | |
| mittere ad Scipionem conatus sit. uictus deinde precibus | 22.1 |
| Masinissae orantis ut arbitrium utrius regum duorum for- | |
| tunae accessio Sophoniba esset ad Scipionem reiceret, | |
| misso Syphace et captiuis ceteras urbes Numidiae quae | |
| praesidiis regiis tenebantur adiuuante Masinissa recipit. | 5 |