| Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis | 30.13.1.1 |
| uelut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est. prae- | 2.1 |
| cedebat ipse uinctus; sequebatur grex nobilium Numidarum. | |
| tum quantum quisque plurimum poterat magnitudini Sy- | |
| phacis famaeque gentis uictoriam suam augendo addebat: | |
| illum esse regem cuius tantum maiestati duo potentissimi | 3.1 |
| in terris tribuerint populi Romanus Carthaginiensisque ut | |
| Scipio imperator suus ad amicitiam eius petendam relicta | 4.1 |
| prouincia Hispania exercituque duabus quinqueremibus in | |
| Africam nauigauerit, Hasdrubal Poenorum imperator non | 5.1 |
| ipse modo ad eum in regnum uenerit sed etiam filiam ei | |
| nuptum dederit. habuisse eum uno tempore in potestate | |
| duos imperatores, Poenum Romanumque. sicut ab dis | 6.1 |
| immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset, | |
| ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam. iam tantas | 7.1 |
| habuisse opes ut Masinissam regno pulsum eo redegerit ut | |
| uita eius fama mortis et latebris ferarum modo in siluis | |
| rapto uiuentis tegeretur. | |
| his sermonibus circumstantium celebratus rex in prae- | 8.1 |
| torium ad Scipionem est perductus. mouit et Scipionem | |
| cum fortuna pristina uiri praesenti fortunae conlata, tum | |
| recordatio hospitii dextraeque datae et foederis publice ac | |
| priuatim iuncti. eadem haec et Syphaci animum dederunt | 9.1 |
| in adloquendo uictore. nam cum Scipio quid sibi uoluisset | |
| quaereret qui non societatem solum abnuisset Romanam | |
| sed ultro bellum intulisset, tum ille peccasse quidem sese | 10.1 |
| atque insanisse fatebatur, sed non tum demum cum arma | |
| aduersus populum Romanum cepisset; exitum sui furoris eum | |
| fuisse, non principium; tum se insanisse, tum hospitia priuata | 11.1 |
| et publica foedera omnia ex animo eiecisse cum Cartha- | |
| giniensem matronam domum acceperit. illis nuptialibus | 12.1 |
| facibus regiam conflagrasse suam; illam furiam pestemque | |
| omnibus delenimentis animum suum auertisse atque alien- | |
| asse, nec conquiesse donec ipsa manibus suis nefaria sibi | |
| arma aduersus hospitem atque amicum induerit. perdito | 13.1 |
| tamen atque adflicto sibi hoc in miseriis solatii esse quod | |
| in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates | |
| eandem pestem ac furiam transisse uideat. neque prudentio- | 14.1 |
| rem neque constantiorem Masinissam quam Syphacem esse, | |
| etiam iuuenta incautiorem; certe stultius illum atque in- | |
| temperantius eam quam se duxisse. |