| haec non hostili modo odio sed amoris etiam stimulis | 30.14.1.1 |
| amatam apud aemulum cernens cum dixisset, non mediocri | |
| cura Scipionis animum pepulit; et fidem criminibus raptae | 2.1 |
| prope inter arma nuptiae neque consulto neque exspectato | |
| Laelio faciebant tamque praeceps festinatio ut quo die | |
| captam hostem uidisset eodem matrimonio iunctam acciperet | |
| et ad penates hostis sui nuptiale sacrum conficeret. et eo | 3.1 |
| foediora haec uidebantur Scipioni quod ipsum in Hispania | |
| iuuenem nullius forma pepulerat captiuae. haec secum | |
| uolutanti Laelius ac Masinissa superuenerunt. quos cum | |
| pariter ambo et benigno uoltu excepisset et egregiis laudi- | 5 |
| bus frequenti praetorio celebrasset, abductum in secretum | 4.1 |
| Masinissam sic adloquitur: 'aliqua te existimo, Masinissa, | |
| intuentem in me bona et principio in Hispania ad iungendam | |
| mecum amicitiam uenisse et postea in Africa te ipsum spes- | |
| que omnes tuas in fidem meam commisisse. atqui nulla | 5.1 |
| earum uirtus est propter quas tibi adpetendus uisus sim qua | |
| ego aeque ac temperantia et continentia libidinum gloriatus | |
| fuerim. hanc te quoque ad ceteras tuas eximias uirtutes, | 6.1 |
| Masinissa, adiecisse uelim. non est, non—mihi crede—tan- | |
| tum ab hostibus armatis aetati nostrae periculi quantum ab | |
| circumfusis undique uoluptatibus. qui eas temperantia sua | 7.1 |
| frenauit ac domuit multo maius decus maioremque uictoriam | |
| sibi peperit quam nos Syphace uicto habemus. quae me | 8.1 |
| absente strenue ac fortiter fecisti libenter et commemoraui | |
| et memini: cetera te ipsum reputare tecum quam me dicente | |
| erubescere malo. Syphax populi Romani auspiciis uictus | |
| captusque est. itaque ipse coniunx regnum ager oppida | 9.1 |
| homines qui incolunt, quicquid denique Syphacis fuit, praeda | |
| populi, Romani est; et regem coniugemque eius, etiamsi non | 10.1 |
| ciuis Carthaginiensis esset, etiamsi non patrem eius impera- | |
| torem hostium uideremus, Romam oporteret mitti, ac senatus | |
| populique Romani de ea iudicium atque arbitrium esse quae | |
| regem socium nobis alienasse atque in arma egisse praecipi- | 5 |
| tem dicatur. uince animum; caue deformes multa bona | 11.1 |
| uno uitio et tot meritorum gratiam maiore culpa quam causa | |
| culpae est corrumpas.' |