| Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus sed | 30.15.1.1 |
| lacrimae etiam obortae; et cum se quidem in potestate | |
| futurum imperatoris dixisset orassetque eum ut quantum res | |
| sineret fidei suae temere obstrictae consuleret—promisisse | 2.1 |
| enim se in nullius potestatem eam traditurum—ex praetorio | |
| in tabernaculum suum confusus concessit. ibi arbitris | 3.1 |
| remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab cir- | |
| cumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum | |
| temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu | 4.1 |
| fidum e seruis unum uocat, sub cuius custodia regio more ad | |
| incerta fortunae uenenum erat, et mixtum in poculo ferre ad | |
| Sophonibam iubet ac simul nuntiare Masinissam libenter | 5.1 |
| primam ei fidem praestaturum fuisse quam uir uxori debuerit: | |
| quoniam eius arbitrium qui possint adimant, secundam fidem | |
| praestare ne uiua in potestatem Romanorum ueniat. memor | 6.1 |
| patris imperatoris patriaeque et duorum regum quibus nupta | |
| fuisset, sibi ipsa consuleret. | |
| hunc nuntium ac simul uenenum ferens minister cum | |
| ad Sophonibam uenisset, 'accipio' inquit 'nuptiale munus, | 7.1 |
| neque ingratum, si nihil maius uir uxori praestare potuit. | |
| hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse si non in | |
| funere meo nupsissem.' non locuta est ferocius quam | 8.1 |
| acceptum poculum nullo trepidationis signo dato impauide | |
| hausit. quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid aeger | 9.1 |
| animi ferox iuuenis grauius consuleret accitum eum extemplo | |
| nunc solatur, nunc quod temeritatem temeritate alia luerit | 10.1 |
| tristioremque rem quam necesse fuerit fecerit leniter castigat. | |
| postero die ut a praesenti motu auerteret animum eius, in | 11.1 |
| tribunal escendit et contionem aduocari iussit. ibi Masi- | |
| nissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum | |
| laudibus, aurea corona aurea patera sella curuli et scipione | |
| eburneo toga picta et palmata tunica donat. addit uerbis | 12.1 |
| honorem: neque magnificentius quicquam triumpho apud | |
| Romanos neque triumphantibus ampliorem eo ornatum esse | |
| quo unum omnium externorum dignum Masinissam populus | |
| Romanus ducat. Laelium deinde et ipsum conlaudatum | 13.1 |
| aurea corona donat; et alii militares uiri, prout a quoque | |
| nauata opera erat, donati. his honoribus mollitus regis | 14.1 |
| animus erectusque in spem propinquam sublato Syphace | |
| omnis Numidiae potiundae. |