| Scipio C. Laelio cum Syphace aliisque captiuis Romam | 30.16.1.1 |
| misso, cum quibus et Masinissae legati profecti sunt, ipse ad | |
| Tyneta rursus castra refert et quae munimenta incohauerat | |
| permunit. Carthaginienses non breui solum sed prope uano | 2.1 |
| gaudio ab satis prospera in praesens oppugnatione classis | |
| perfusi, post famam capti Syphacis in quo plus prope quam | |
| in Hasdrubale atque exercitu suo spei reposuerant perculsi, | |
| iam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem | 3.1 |
| petendam mittunt triginta seniorum principes; id erat | |
| sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum | |
| regendum uis. qui ubi in castra Romana et in praetorium | 4.1 |
| peruenerunt more adulantium—accepto, credo, ritu ex ea | |
| regione ex qua oriundi erant—procubuerunt. conueniens | 5.1 |
| oratio tam humili adulationi fuit non culpam purgantium sed | |
| transferentium initium culpae in Hannibalem potentiaeque | |
| eius fautores. ueniam ciuitati petebant ciuium temeritate | 6.1 |
| bis iam euersae, incolumi futurae iterum hostium bene- | |
| ficio; imperium ex uictis hostibus populum Romanum, | 7.1 |
| non perniciem petere; paratis oboedienter seruire imperaret | |
| quae uellet. | |
| Scipio et uenisse ea spe in Africam se ait, et spem suam | 8.1 |
| prospero belli euentu auctam, uictoriam se non pacem | |
| domum reportaturum esse; tamen cum uictoriam prope in | 9.1 |
| manibus habeat, pacem non abnuere, ut omnes gentes sciant | |
| populum Romanum et suscipere iuste bella et finire. leges | 10.1 |
| pacis se has dicere: captiuos et perfugas et fugitiuos resti- | |
| tuant; exercitus ex Italia et Gallia deducant; Hispania | |
| abstineant; insulis omnibus quae inter Italiam atque Africam | |
| sint decedant; naues longas praeter uiginti omnes tradant, | 11.1 |
| tritici quingenta, hordei trecenta milia modium.—pecuniae | 12.1 |
| summam quantam imperauerit parum conuenit; alibi quin- | |
| que milia talentum, alibi quinque milia pondo argenti, alibi | |
| duplex stipendium militibus imperatum inuenio.—'his | 13.1 |
| condicionibus' inquit 'placeatne pax triduum ad consultan- | |
| dum dabitur. si placuerit, mecum indutias facite, Romam | |
| ad senatum mittite legatos.' ita dimissi Carthaginienses | 14.1 |
| nullas recusandas condiciones pacis cum censuissent quippe | |
| qui moram temporis quaererent dum Hannibal in Africam | |
| traiceret, legatos alios ad Scipionem ut indutias facerent, | 15.1 |
| alios Romam ad pacem petendam mittunt ducentes paucos | |
| in speciem captiuos perfugasque et fugitiuos quo impetra- | |
| bilior pax esset. |