| multis ante diebus Laelius cum Syphace primoribusque | 30.17.1.1 |
| Numidarum captiuis Romam uenit quaeque in Africa gesta | |
| essent omnia ordine exposuit patribus ingenti hominum et | |
| in praesens laetitia et in futurum spe. consulti inde patres | 2.1 |
| regem in custodiam Albam mittendum censuerunt, Laelium | |
| retinendum donec legati Carthaginienses uenirent. suppli- | 3.1 |
| catio in quadriduum decreta est. P. Aelius praetor senatu | |
| misso et contione inde aduocata cum C. Laelio in rostra | |
| escendit. ibi uero audientes fusos Carthaginiensium exer- | 4.1 |
| citus, deuictum et captum ingentis nominis regem, Numidiam | |
| omnem egregia uictoria peragratam, tacitum continere gau- | 5.1 |
| dium non poterant quin clamoribus quibusque aliis multitu- | |
| do solet laetitiam immodicam significarent. itaque praetor | 6.1 |
| extemplo edixit uti aeditui aedes sacras omnes tota urbe | |
| aperirent, circumeundi salutandique deos agendique grates | |
| per totum diem populo potestas fieret. | |
| postero die legatos Masinissae in senatum introduxit. | 7.1 |
| gratulati primum senatui sunt quod P. Scipio prospere res | |
| in Africa gessisset; deinde gratias egerunt quod Masinissam | 8.1 |
| non appellasset modo regem sed fecisset restituendo in | |
| paternum regnum, in quo post Syphacem sublatum si ita | |
| patribus uisum esset sine metu et certamine esset regnatu- | |
| rus, dein conlaudatum pro contione amplissimis decorasset | 9.1 |
| donis, quibus ne indignus esset et dedisse operam Masinissam | |
| et porro daturum esse. petere ut regium nomen ceteraque | 10.1 |
| Scipionis beneficia et munera senatus decreto confirmaret; | |
| et, nisi molestum esset, illud quoque petere Masinissam, ut | 11.1 |
| Numidas captiuos qui Romae in custodia essent remitterent; | |
| id sibi amplum apud populares futurum esse. ad ea | 12.1 |
| responsum legatis rerum gestarum prospere in Africa com- | |
| munem sibi cum rege gratulationem esse; Scipionem recte | |
| atque ordine uideri fecisse quod eum regem appellauerit, et | |
| quicquid aliud fecerit quod cordi foret Masinissae id patres | 5 |
| comprobare ac laudare. munera quoque quae legati ferrent | 13.1 |
| regi decreuerunt, sagula purpurea duo cum fibulis aureis | |
| singulis et lato clauo tunicis, equos duo phaleratos, bina | |
| equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque | |
| supellectilem qualem praeberi consuli mos esset. haec regi | 14.1 |
| praetor mittere iussus: legatis in singulos dona ne minus | |
| quinum milium, comitibus eorum <singulorum> milium aeris, | |
| et uestimenta bina legatis, singula comitibus Numidisque, | |
| qui ex custodia emissi redderentur regi; ad hoc aedes | 5 |
| liberae loca lautia legatis decreta. |