| EX LIBRO CX | |
| qui est civilis belli secundus | |
| C. Caesar Massiliam, quae portas cluserat, obsedit | 110.1 |
| et relictis in obsidione urbis eius legatis C. Trebonio | |
| et D. Bruto profectus in Hispaniam L. Afranium et | |
| M. Petreium, legatos Cn. Pompei, cum vii legionibus | |
| ad Ilerdam in deditionem accepit omnesque incolumes | 5 |
| dimisit, Varrone quoque, legato Pompei, cum exercitu | |
| in potestatem suam redacto. Gaditanis civitatem dedit. | |
| Massilienses duobus navalibus proeliis victi post lon- | |
| gam obsidionem potestati Caesaris se permiserunt. | |
| C. Antonius, legatus Caesaris, male adversus Pom- | 10 |
| peianos in Illyrico rebus gestis captus est. in quo | |
| bello Opitergini transpadani, Caesaris auxiliares, rate | |
| sua ab hostibus navibus clusa, potius quam in pote- | |
| statem hostium venirent, inter se concurrentes occu- | |
| buerunt. C. Curio, legatus Caesaris in Africa, cum | 15 |
| prospere adversus Varum, Pompeianarum partium du- | |
| cem, pugnasset, a Iuba, rege Mauretaniae, cum exer- | |
| citu caesus est. C. Caesar in Graeciam traiecit. |