| EX LIBRO CXI | |
| qui est civilis belli tertius | |
| M. Caelius Rufus praetor cum seditiones in urbe | 111.1 |
| concitaret novarum tabularum spe plebe sollicitata, ab- | |
| rogato magistratu pulsus urbe Miloni exuli, qui fugi- | |
| tivorum exercitum contraxerat, se coniunxit. uterque, | |
| cum bellum moliretur, interfecti sunt. Cleopatra, | 5 |
| regina Aegypti, ab Ptolemaeo fratre regno pulsa est. | |
| propter Q. Cassi praetoris avaritiam crudelitatemque | |
| Cordubenses in Hispania cum duabus Var<ron>ianis | |
| legionibus a partibus Caesaris desciverunt. Cn. Pom- | |
| peius ad Dyrrachium obsessus a Caesare et, praesidiis | 10 |
| eius cum magna clade diversae partis expugnatis, ob- | |
| sidione liberatus translato in Thessaliam bello apud | |
| Pharsaliam acie victus est. Cicero in castris remansit, | |
| vir nihil minus quam ad bella natus. omnibusque | |
| adversarum partium, qui se potestati victoris permi- | 15 |
| serant, Caesar ignovit. |