| EX LIBRO XXVIIII | |
| Ex Sicilia C. Laelius in Africam a Scipione missus | 29.1 |
| ingentem praedam reportavit et mandata Masinissae | |
| Scipioni exposuit querentis, quod nondum exercitum | |
| in Africam traiecisset. bellum in Hispania finitum | |
| victore Romano, quod Indebilis excitaverat; ipse in acie | 5 |
| occisus, Ma<n>donius exposcentibus Romanis a suis de- | |
| ditus. Magoni, qui A<l>bingauni in Liguribus erat, ex | |
| Africa et militum ampla manus missa et pecuniae, | |
| quibus auxilia <con>duceret, praeceptumque, ut se Hanni- | |
| bali coniungeret. Scipio a Syracusis in Bruttios traiecit | 10 |
| et Locros pulso Punico praesidio fugatoque Hannibale | |
| recepit. pax cum Philippo facta est. mater Idaea de- | |
| portata est Romam a Pessinunte, oppido Phrygiae, car- | |
| mine in libris Sibyllinis invento, pelli Italia alienigenam | |
| hostem posse, si mater Idaea deportata Romam esset. | 15 |
| tradita est autem Romanis per Attalum, regem Asiae. | |
| lapis erat, quem matrem deum incolae dicebant. ex- | |
| cepit P. Scipio Nasica Cn. filius, eius qui in Hispania | |
| perierat, vir optimus a senatu iudicatus, adulescens | |
| nondum quaestorius, quoniam ita responsum iubebat, | 20 |
| ut id numen ab optimo viro exciperetur consecraretur- | |
| que. Locrenses legatos Romam miserunt, qui de in- | |
| potentia Plemini legati quererentur, qui pecuniam Pro- | |
| serpinae sustulerat et liberos eorum ac coniuges stu- | |
| praverat. in catenis Romam perductus in carcere est | 25 |
| mortuus. cum falsus rumor de P. Scipione pro cos., | |
| qui in Sicilia erat, in urbe<m> perlatus esset, tamquam | |
| is luxuriaretur, missis ob hoc legatis a senatu, qui ex- | |
| plorarent, an ea vera essent, purgatus infamia Scipio | |
| in Africam permissu senatus traiecit. Syphax accepta | 30 |
| in matrimonium filia Hasdrubalis Gisgonis amicitiam, | |
| quam cum Scipione iunxerat, renuntiavit. Masinissa, | |
| rex Massyliorum, dum pro Carthaginiensibus in His- | |
| pania militat, amisso patre Gala de regno exciderat. | |
| quo per bellum saepe repetito aliquod proeliis a Sy- | 35 |
| phace, rege Numidarum, victus in totum privatus est, | |
| et cum cc equitibus exsul Scipioni se iunxit et cum | |
| eo primo statim bello Hannonem, Hamilcaris filium, | |
| cum ampla manu occidit. Scipio adventu Hasdrubalis | |
| et Syphacis, qui prope cum centum milibus armatorum | 40 |
| venerant, ab obsidione Vticae depulsus hiberna com- | |
| muniit. Sempronius cos. in agro Crotoniensi prospere | |
| adversus Hannibalem pugnavit. inter censores, M. Li- | |
| vium et Claudium Neronem, notabilis discordia fuit. | |
| nam et Claudius collegae ecum ademit, quod a populo | 45 |
| damnatus actusque in exilium fuerat, et Livius Claudio, | |
| quod falsum in se testimonium dixisset et quod non | |
| bona fide secum in gratia<m> redisset. idem omnes | |
| tribus extra unam aerarias reliquit, quod et innocentem | |
| se damnassent et post<h>ac consulem censoremque fe- | 50 |
| cissent. lustrum a censoribus conditum est. censa | |
| sunt civium capita ccxiiii. |