| EX LIBRO XXXII | |
| Conplura prodigia ex diversis regionibus nuntiata | 32.1 |
| referuntur, inter quae in Macedonia in puppe longae | |
| navis lauream esse natam. T. Quintius Flamininus cos. | |
| adversus Philippum feliciter pugnavit in faucibus Epiri | |
| fugatumque coegit in regnum reverti. ipse Thessaliam, | 5 |
| quae est vicina Macedoniae, sociis Aetolis et Athama- | |
| nibus vexavit, L. Quintius Flamininus, frater consulis, | |
| navali proelio Attalo rege et Rhodîs adiuvantibus | |
| Euboeam et maritimam oram. Achaei in amicitiam | |
| recepti sunt. praetorum numerus ampliatus est, ut | 10 |
| seni crearentur. coniuratio servorum facta de solvendis | |
| Carthaginiensium obsidibus oppressa est, duo milia d | |
| necati. Cornelius Cethegus cos. Gallos Insubres proelio | |
| fudit. cum Lacedaemonîs et tyranno eorum Nabide | |
| amicitia iuncta est. praeterea expugnationes urbium | 15 |
| in Macedonia referuntur. |