| EX LIBRO XXXI | |
| Belli adversus Philippum, Macedoniae regem, quod | 31.1 |
| intermissum erat, repetiti causae referuntur hae. tem- | |
| pore initiorum duo iuvenes Acarnanes, qui non erant | |
| initiati, Athenas venerunt et in sacrarium Cereris cum | |
| aliis popularibus suis intraverunt. ob hoc, tamquam | 5 |
| summum nefas commisissent, ab Atheniensibus occisi | |
| sunt. Acarnanes mortibus suorum commoti ad vindi- | |
| candos illos auxilia a Philippo petierunt et Athenas | |
| obpugnaverunt, Athenienses auxilium a Romanis pe- | |
| tierunt post pacem Carthaginiensibus datam [quadrin- | 10 |
| gentesimo anno ab urbe condita] paucis mensibus. | |
| [coeptum est autem anno quingentesimo quinto.] cum | |
| Atheniensium, qui a Philippo obsidebantur, legati auxi- | |
| lium a senatu petissent, et id senatus ferendum cen- | |
| suisset plebe, quod tot bellorum continuus labor gravis | 15 |
| erat, dissentiente, tenuit auctoritas patrum, ut sociae ci- | |
| vitati ferri opem populus quoque iuberet. id bellum | |
| P. Sulpicio cos. mandatum est, qui exercitu in Mace- | |
| donia<m> ducto equestribus proeliis prospere cum Phi- | |
| lippo pugnavit. Aboedeni a Philippo obsessi ad exem- | 20 |
| plum Saguntinorum suos seque occiderunt. L. Furius | |
| praetor Gallos Insubras rebellantes et Hamilcarem Poe- | |
| num bellum in ea parte Italiae molientem acie vicit. | |
| Hamilcar eo bello occisus est et milia hominum xxxv. | |
| praeterea expeditiones Philippi regis et Sulpici cos. | 25 |
| expugnationesque urbium ab utroque factas continet. | |
| Sulpicius cos. bellum gerebat adiuvantibus rege Attalo | |
| et Rhodiis. triumphavit de Gallis L. Furius praetor. |