EX LIBRO XXXIIII
  Lex Oppia, quam C. Oppius trib. pl. bello Punico 34.1
de finiendis matronarum cultibus tulerat, cum magna
contentione abrogata est, cum Porcius Cato auctor
fuisset, ne ea lex aboleretur. is in Hispaniam pro-
fectus bello, quod Emporîs orsus est, citeriorem Hispa- 5
niam pacavit. T. Quintius Flamininus bellum adversus
Lacedaemonios et tyrannum eorum, Nabidem, prospere
gestum data his pace, qualem ipse volebat, liberatis-
que Argis, qui sub dicione tyranni erant, finît. res
praeterea in Hispania et adversus Boios et Insubres 10
Gallos feliciter gestae referuntur. senatus tunc pri-
mum secretus a populo ludos spectavit. <id> ut fieret,
Sextus Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus cen-
sores intervenerunt cum indignatione plebis. coloniae
plures deductae sunt. M. Porcius Cato ex Hispania 15
triumphavit. T. Quintius Flamininus, qui Philippum,
Macedonum regem, et Nabidem, Lacedaemoniorum tyran-
num, vicerat Graeciamque omnem liberaverat, ob hoc
[rerum factarum multitudinem] triduo triumphavit. le-
gati Carthaginiensium nuntiaverunt Hannibalem, qui ad 20
Antiochum confugerat, bellum cum eo moliri. tempta-
verat autem Hannibal per Aristonem Tyrium sine
litteris Carthaginem missum ad bellandum Poenos con-
citare.