| EX LIBRO XXXV | |
| P. Scipio Africanus legatus ad Antiochum missus | 35.1 |
| Ephesi cum Hannibale, qui se Antiocho adiunxerat, | |
| conlocutus est, ut, si fieri posset, metum ei, quem ex | |
| populo R. conceperat, eximeret. inter alia cum quae- | |
| reret, quem fuisse maximum imperatorem Hannibal | 5 |
| crederet, respondit Alexandrum, Macedonum regem, quod | |
| parva manu innumerabiles exercitus fudisset quodque | |
| ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, | |
| peragrasset. quaerenti deinde, quem secundum poneret, | |
| Pyrrhum, inquit, castra metari primum docuisse, ad hoc | 10 |
| neminem loca elegantius cepisse, praesidia disposuisse. | |
| exsequenti, quem tertium diceret, semet ipsum dixit. | |
| ridens Scipio: quidnam tu diceres, inquit, si me vicisses? | |
| tunc vero me, inquit, et ante Alexandrum et ante Pyr- | |
| rhum et ante alios posuissem. inter alia prodigia, quae | 15 |
| plurima fuisse traduntur, bovem Cn. Domitii cos. lo- | |
| cutam: Roma cave tibi, refertur. Nabis, Lacedaemo- | |
| niorum tyrannus, incitatus ab Aetolis, qui et Philippum | |
| et Antiochum ad inferendum bellum populo R. solli- | |
| citaba<n>t, a populo R. descivit, sed bello adversus | 20 |
| Philopoemenen, Achaeorum praetorem, gesto ab Aetolis | |
| interfectus est. Aetoli quoque ab amicitia populi R. | |
| defecerunt. cum societate iuncta Antiochus, Syriae | |
| rex, bellum Graeciae intulisset, complures urbes occu- | |
| pavit, inter quas Chalcidem et totam Euboeam. res | 25 |
| praeterea in Liguribus gestas et adparatum belli ab | |
| Antiocho continet. |