| EX LIBRO XXXVIII | |
| M. Fulvius cos. in Epiro Ambracienses obsessos in | 38.1 |
| deditionem accepit, Cephallaniam subegit, Aetolis per- | |
| domitis pacem dedit. Cn. Manlius cos., collega eius, | |
| Gallograecos, Tolostobogios et Tectosagos et Trocmos, | |
| qui Brenno duce in Asiam transierant, cum soli citra | 5 |
| Taurum montem non apparerent, vicit. eorum origo, et | |
| quo modo ea loca, quae tenent, occupaverint, refertur. | |
| exemplum quoque virtutis et pudicitiae in femina tra- | |
| ditur. quae cum regis Gallograecorum uxor fuisset, | |
| capta centurionem, qui ei vim intulerat, occidit. lu- | 10 |
| strum a censoribus conditum est. censa sunt civium | |
| capita cclviii cccx. cum Ariarathe, Cappadociae rege, | |
| amicitia iuncta est. Cn. Manlius contradicentibus x | |
| legatis, ex quorum consilio foedus cum Antiocho con- | |
| scripserat, de Gallograecis acta pro se in senatu causa | 15 |
| triumphavit. Scipio Africanus die ei dicta, ut quidam | |
| tradunt, a Q. Petilio tr. pl., ut quidam, a Naevio, quod | |
| praeda ex Antiocho capta aerarium fraudasset, post- | |
| quam is dies venit, evocatus in rostra: hac die, inquit, | |
| Quirites, Carthaginem vici, et prosequente populo Capi- | 20 |
| tolium escendit. inde ne amplius tribuniciis iniuriis | |
| vexaretur, in voluntarium exilium <Liternum> concessit. | |
| incertum ibi an Romae defunctus sit; nam monumen- | |
| tum eius utrobique fuit. L. Scipio Asiaticus, frater | |
| Africani, eodem crimine peculatus accusatus damnatus- | 25 |
| que cum in vincula et carcerem duceretur, Tib. Sem- | |
| pronius Gracchus tr. pl., qui antea Scipionibus inimicus | |
| fuerat, intercessit et ob id beneficium Africani filiam duxit. | |
| cum quaestores in bona eius publice possidenda mis<s>i | |
| <e>ssent, non modo in his ullum vestigium pecuniae | 30 |
| regiae apparuit, sed nequaquam tantum redactum, quan- | |
| tae summae erat damnatus. conlatam a cognatis et | |
| amicis innumerabilem pecuniam accipere noluit; quae | |
| necessaria ei erant ad cultum, redempta. |