EX LIBRO XXXVIIII
  M. Aemilius cos. Liguribus subactis viam Placentia 39.1
usque Ariminum productam Flaminiae iunxit. initia
luxuriae in urbem introducta ab exercitu Asiatico refe-
runtur. Ligures, quicumque citra Appenninum erant,
subacti sunt. Bacchanalia, sacrum Graecum et noctur- 5
num, omnium scelerum seminarium, cum ad ingentis
turbae coniurationem pervenisset, investigatum et mul-
torum poena sublatum est. a censoribus L. Valerio
Flacco et M. Porcio Catone, et belli et pacis artibus
maximo, motus est senatu L. Quintius Flamininus, 10
<T.> frater, eo quod, <cum> Galliam provinciam consul
optineret, rogatus in convivio a Poeno Philippo, quem
amabat, scorto nobili, Gallum quendam sua manu oc-
ciderat sive, ut quidam tradiderunt, unum ex damnatis
securi percusserat rogatus a meretrice Placentina, cuius 15
amore deperibat. extat oratio M. Catonis in eum.
Scipio Literni decessit et, tamquam iu<n>gente fortuna
circa idem tempus duo funera maximorum virorum,
Hannibal a Prusia, Bithyniae rege, ad quem victo An-
tiocho confugerat, cum dederetur Romanis, qui ad ex- 20
poscendum eum T. Quintium Flamininum miserant,
veneno mortem consciit. Philopoemen quoque, dux
Achaeorum, vir maximus, a Messenîs occisus ve-
neno, cum ab his in bello captus esset. coloniae Po-
tentia et Pisaurum et Mutina et Parma deductae sunt. 25
praeterea res adversus Celtiberos prospere gestas et
initia causasque belli Macedonici continet. cuius origo
inde fluxit, quod Philippus aegre ferebat regnum suum
a Romanis inminui, et quod cogeretur a Thracibus
alîsque locis praesidia deducere. 30