| EX LIBRO XL | |
| Cum Philippus liberos eorum, quos in vinculis habe- | 40.1 |
| bat, nobilium hominum conquiri ad mortem iussisset, | |
| Theoxena, verita pro liberis suis admodum pueris regis | |
| libidinem, prolatis in medium gladiis et poculo, in quo | |
| venenum erat, suasit his, ut imminens ludibrium morte | 5 |
| effugerent et cum persuasisset, et ipsa se interemit. | |
| certamina inter filios Philippi, Macedoniae regis, Persen | |
| et Demetrium, referuntur; et ut fraude fratris sui | |
| Demetrius fictis criminibus, inter quae accusatione | |
| parricidii et adfectati regni, primum petitus, ad ulti- | 10 |
| mum, quoniam populi R. amicus erat, veneno necatus | |
| est, regnumque Macedoniae mortuo Philippo ad Persen | |
| venit. item res in Liguribus et Hispania contra Celti- | |
| beros a conpluribus ducibus feliciter gestas continet. | |
| colonia Aquileia deducta est. libri Numae Pompili in | 15 |
| agro L. Petilli scribae sub Ianiculo <a> cultoribus agri | |
| arca lapidea clusi inventi sunt et Graeci et Latini. in | |
| quibus cum pleraque dissolvendarum religionum praetor, | |
| ad quem delati erant, legisset, iuravit senatui, contra | |
| rem p. esse, ut legerentur servarenturque. ex S. C. in | 20 |
| comitio exusti sunt. Philippus aegritudine animi con- | |
| fectus, quod Demetrium filium falsi<s> Persei, alterius | |
| fili, in eum delationibus impulsus veneno sustulisset, et | |
| de poena Persei cogitavit voluitque Antigonum potius, | |
| amicum suum, successorem regni sui relinquere, sed in | 25 |
| hac cogitatione morte raptus est. Perseus regnum | |
| excepit. |