| EX LIBRO XLI | |
| Ignis in aede Vestae extinctus est. Tib. Sempro- | 41.1 |
| nius Gracchus pro cos. Celtiberos victos in deditionem | |
| accepit, monimentumque operum suorum Gracchurim, | |
| oppidum in Hispania, constituit. et a Postumio Albino | |
| procos. Vaccaei ac Lusitani subacti sunt. uterque | 5 |
| triumphavit. Antiochus, Antiochi filius, obses a patre | |
| Romanis datus, mortuo fratre Seleuco, qui patri de- | |
| functo successerat, in regnum Syriae ab urbe dimissus. | |
| qui praeter religionem, qua multa templa magnifica | |
| multis sociis <fecit>, Athenis Iovis Olympî et Antio- | 10 |
| chiae <Capitolini>, vilissimum regem egit. lustrum a | |
| censoribus conditum est. censa sunt civium capita | |
| cclviii ccxciiii. Q. Voconius Saxa tr. pl. legem tulit, | |
| nequis mulierem heredem institueret. suasit legem | |
| M. Cato. extat oratio eius. praeterea res adversus Li- | 15 |
| guras et Histros et Sardos et Celtiberos a conpluribus | |
| ducibus prospere gestas et initia belli Macedonici con- | |
| tinet, quod Perseus, Philippi filius, moliebatur. miserat | |
| ad Carthaginienses legationem et ab his nocte audita | |
| erat. sed et alias Graeciae civitates sollicitabat. | 20 |