| EX LIBRO XLVI | |
| Eumenes rex Romam venit, qui Macedonico bello | 46.1 |
| medium egerat. ne aut hostis iudicatus videretur, si | |
| exclusus esset, aut liberatus crimine, si admitteretur, | |
| in commune lex lata est, ne cui regi Romam venire | |
| liceret. Claudius Marcellus cos. Alpinos Gallos, C. Sul- | 5 |
| picius Gallus cos. Liguras subegit. legati Prusiae regis | |
| questi sunt de Eumene, quod fines suos popularetur, | |
| dixeruntque eum conspirasse cum Antiocho adversus | |
| populum R. societas cum Rhodîs deprecantibus iuncta | |
| est. lustrum a censoribus conditum est. censa sunt | 10 |
| civium capita cccxxxvii xxii. princeps senatus M. Aemi- | |
| lius Lepidus. Ptolemaeus, Aegypti rex, pulsus regno | |
| a minore fratre missis ad eum legatis restitutus est. | |
| Ariarathe, Cappadociae rege, mortuo filius eius Aria- | |
| rathes regnum accepit et amicitiam cum populo R. | 15 |
| per legatos renovavit. res praeterea adversus Liguras | |
| et Corsos et Lusitanos vario eventu gestas et motus | |
| Syriae mortuo Antiocho, qui filium Antiochum puerum | |
| admodum reliquerat, continet. hunc Antiochum puerum | |
| cum Lysia tutore Demetrius, Seleuci filius, qui Romae | 20 |
| obses fuerat, clam, quia non dimittebatur, a Roma * * * | |
| interemit et ipse in regnum receptus. L. Aemilius | |
| Paulus, qui Persen vicerat, mortuus. cuius tanta ab- | |
| stinentia fuit, ut, cum ex Hispania et ex Macedonia | |
| immensas opes rettulisset, vix ex auctione eius redac- | 25 |
| tum sit, unde uxori eius dos solveretur. Pomptinae | |
| paludes a Cornelio Cethego cos., cui ea provincia eve- | |
| nerat, siccatae agerque ex his factus. |