| EX LIBRO XLVII | |
| Cn. Tremellio pr. multa dicta est, quod cum M. Aemi- | 47.1 |
| lio Lepido, pontifice maximo, iniuriose contenderat, sa- | |
| crorumque quam magistratuum ius potentius fuit. lex | |
| de ambitu lata. lustrum a censoribus conditum est. | |
| censa sunt civium capita cccxxviii cccxvi. princeps | 5 |
| <senatus> sex<tum> Aemilius Lepidus. Inter Ptole- | |
| maeos fratres, qui dissidebant, foedus ictum, ut alter | |
| Aegypto, alter Cyrenis regnaret. Ariarathes, Cappa- | |
| dociae rex, consilio Demetri, Syriae regis, et viribus | |
| pulsus regno a senatu restitutus est. missi a senatu, | 10 |
| qui inter Masinissam et Carthaginienses de agro iudi- | |
| carent. C. Marcius cos. adversus Dalmatas primum | |
| parum prospere, postea feliciter pugnavit. cum quibus | |
| bello confligendi causa fuit, quod Illyrios, socios populi | |
| R., vastaverant; eandemque gentem Cornelius Nasica | 15 |
| cos. domuit. Q. Opimius cos. Transalpinos Liguras, | |
| qui Massiliensium oppida, Antipolim et Nicaeam, vas- | |
| tabant, subegit. praeterea res in Hispania a conplu- | |
| ribus parum prospere gestas continet. consules anno | |
| quingentesimo nonagesimo octavo ab urbe condita | 20 |
| magistratum <kal. ian.> inire coeperunt. mutandi co- | |
| mitia causa fuit, quod Hispani rebellabant. legati ad | |
| disceptandum inter Carthaginienses et Masinissam missi | |
| nuntiaverunt vim navalis materiae se Carthagine de- | |
| prehendisse. aliquot praetores a provinciis avaritiae | 25 |
| nomine accusati damnati sunt. |