| EX LIBRO XLVIII | |
| Lustrum a censoribus conditum est. censa sunt | 48.1 |
| civium capita cccxxiiii. semina tertî Punici belli re- | |
| feruntur. cum in finibus Carthaginiensium ingens Nu- | |
| midarum exercitus duce Arcobarzane, Syphacis nepote, | |
| diceretur esse, M. Porcius Cato suasit, ut Carthaginien- | 5 |
| sibus, qui exercitum specie contra Masinissam, re | |
| contra Romanos accitum in finibus haberent, bellum | |
| indiceretur. contra dicente P. Cornelio Nasica placuit | |
| legatos mitti Carthaginem, qui specularentur, quid age- | |
| retur. castigato senatu Carthaginiensium, quod contra | 10 |
| foedus et exercitum et navales materias haberent, pa- | |
| cem inter eos et Masinissam facere voluerunt, Masi- | |
| nissa agro, de quo lis erat, cedente. sed Gisgo, Hamil- | |
| caris filius, homo seditiosus, qui tum in magistratu | |
| erat, cum senatus pariturum se iudicio legatis dixisset, | 15 |
| ita <populum> concitavit bellum adversus Romanos | |
| suadendo, ut legatos, quo minus violarentur, fuga ex- | |
| plicuerit. id nuntiantes infestum iam senatum Cartha- | |
| giniensibus infestiorem fecerunt. M. Porci<us> Cato filî | |
| in praetura mortui funus tenuissimo, ut potuit (nam | 20 |
| pauper erat), sumptu fecit. Andriscus, qui se Persei | |
| filium, regis quondam Macedoniae, ingenti adsevera- | |
| tione mentiretur, Romam missus. M. Aemilius Lepi- | |
| dus, qui princeps senatus sextis iam censoribus lectus | |
| <erat>, antequam expiraret, praecepit filiis, lecto se | 25 |
| strato [sine] linteis sine purpura efferrent, in relicum | |
| funus ne plus quam aeris decies consumerent: imagi- | |
| num specie, non sumptibus nobilitari magnorum viro- | |
| rum funera solere. de veneficîs quaesitum. Publilia | |
| et Licinia, nobiles feminae, quae viros suos consulares | 30 |
| necasse insimulabantur, cognita causa, cum praetori | |
| praedes vades dedissent, cognatorum decreto necatae | |
| sunt. Gulussa, Masinissae filius, nuntiavit, Carthagine | |
| dilectus agi, classem conparari et haud dubie bellum | |
| strui. cum Cato suaderet, ut his bellum indiceretur, | 35 |
| P. Cornelio Nasica dicente nihil temere faciundum, pla- | |
| cuit x legatos mitti exploratum. L. Licinius Lucullus | |
| A. Postumius Albinus coss. cum dilectum severe age- | |
| rent nec quemquam gratia dimitterent, ab tribunis pl., qui | |
| pro amicis suis vacationem impetrare non poterant, in | 40 |
| carcerem coniecti sunt. cum Hispaniense bellum parum | |
| prospere aliquotiens gestum ita confudisset civitatem | |
| Romanam, ut ne hi quidem invenirentur, qui aut tri- | |
| bunatum exciperent aut legati ire vellent, P. Cornelius | |
| Aemilianus processit et excepturum se militiae genus, | 45 |
| quodcumque imperatum esset, professus est. quo exem- | |
| plo omnes ad studium militandi concitavit. Lucullus | |
| cos., cum Claudius Marcellus, <cui> successerat, pacasse | |
| omnes Celtiberiae populos videretur, Vaccaeos et Can- | |
| tabros et alias incognitas athuc in Hispania gentes sub- | 50 |
| egit. ibi P. Cornelius [Africanus] Scipio Aemilianus, | |
| L. [Corneli] Pauli filius, Africani nepos, <s>et adoptivus, | |
| provocatorem barbarum tribunus militum occidit et in | |
| expugnatione Intercatiae urbis maius etiannum peri- | |
| culum adît. nam murum primus transcendit. Servius | 55 |
| Sulpicius Galba praetor male adversus Lusitanos pug- | |
| navit. cum legati ex Africa cum oratoribus Cartha- | |
| giniensium et Gulussa, Masinissae filio, redissent dice- | |
| rentque et exercitum se et classem Carthagine depre- | |
| hendisse, perrogari sententias placuit. Catone et aliis | 60 |
| principibus senatus suadentibus, ut in Africam con- | |
| festim transportaretur exercitus, quoniam Cornelius | |
| Nasica dicebat nondum sibi iustam causam belli videri, | |
| placuit, ut bello abstinerent, si Carthaginienses classem | |
| exussissent et exercitum dimisissent; si minus, proximi | 65 |
| consules de bello Punico referrent. cum locatum a | |
| censoribus theatrum exstrueretur, P. Cornelio Nasica | |
| auctore tamquam inutile et nociturum publicis moribus | |
| ex S. C. destructum est, populusque aliquamdiu stans | |
| ludos spectavit. Carthaginienses cum adversus foedus | 70 |
| bellum Masinissae intulissent, victi ab eo annos habente | |
| xcii et sine pulpamine mandere et siccum gustare pa- | |
| ne<m> tantum solito insuper Romanum bellum me- | |
| ruerunt. motus praeterea Syriae et bella inter reges | |
| gesta referuntur. inter quos motus Demetrius, Syriae | 75 |
| rex, occisus est. |