| EX LIBRO XLVIIII | |
| Tertii Punici belli initium altero et sescentesimo | 49.1 |
| ab urbe condita anno, intra quintum annum, quam | |
| erat coeptum, consummati. inter M. Porcium Catonem | |
| et Scipionem Nasicam, quorum alter sapientissimus vir | |
| in civitate habebatur, alter optimus vir etiam iudicatus | 5 |
| a senatu erat, diversis certatum sententiis est, Catone | |
| suadente bellum et ut tolleretur delereturque Carthago, | |
| Nasica dissuadente. placuit tamen, quod contra foedus | |
| naves haberent, quod exercitum exta fines duxissent, | |
| quod socio populi R. et amico, Masinissae, arma in- | 10 |
| tulissent, quod filium eius, Gulussam, qui cum legatis | |
| Romanis erat, in oppidum non recepissent, bellum his | |
| indici. prius quam ullae copiae in naves inponerentur, | |
| Vticenses legati Romam venerunt se suaque omnia | |
| dedentes. ea legatio velut omen grata patribus, acerba | 15 |
| Carthaginiensibus fuit. ludi Diti patri ad Tarentum | |
| ex praecepto librorum facti, qui <ante> annum cen- | |
| tesimum primo Punico bello, quingentesimo et altero | |
| anno ab urbe condita facti erant. legati xxx Romam | |
| venerunt, per quos se Carthaginienses dedebant. Ca- | 20 |
| tonis sententia evicit, ut in decreto perstaretur et ut | |
| consules quam primum ad bellum proficiscerentur. qui | |
| ubi in Africam transierunt, acceptis, quos imperaverant, | |
| ccc obsidibus et armis omnibus instrumentisque belli, | |
| si qua Carthagine erant, cum ex auctoritate patrum | 25 |
| iuberent, ut in alium locum, dum a mari x passuum ne | |
| minus remotum, oppidum facerent, indignitate rei ad | |
| bellandum Carthaginienses compulerunt. obsideri ob- | |
| pugnarique coepta est Carthago a L. Marcio M'. Ma- | |
| n<i>lio coss. in qua obpugnatione cum neglectos ab | 30 |
| una parte muros duo tribuni temere cum cohortibus | |
| suis inrupissent et ab oppidanis graviter caederentur, | |
| a Scipione †Orfitiano expliciti sunt. per quem et ca- | |
| stellum Romanorum, quod nocte expugnabant, paucis | |
| equitibus iuvantibus liberatum est castrorumque, quae | 35 |
| Carthaginienses omnibus copiis ab urbe pariter egressi | |
| obpugnabant, liberatorum is ipse praecipuam gloriam | |
| tulit. praeterea cum ab inrita obpugnatione Carthagi- | |
| nis consul (alter enim Roma<m> ad comitia <i>erat) exer- | |
| citum duceret adversus Hasdrubalem (cum ampla manu | 40 |
| saltum inicum insederat) suasit primo consuli, ne tam | |
| inico loco confligeret. victus deinde conplurum, qui | |
| et prudentiae et virtuti eius invidebant, sententiis et | |
| ipse saltum ingressus est. cum, sicut praedixerat, fusus | |
| fugatusque esset Romanus exercitus et duae cohortes | 45 |
| ab hoste obsiderentur, cum paucis equitum turmis in | |
| saltum reversus liberavit eas et incolumes reduxit. | |
| quam virtutem eius et Cato, vir promptioris ad vitu- | |
| perandum linguae, in senatu sic prosecutus est, ut di- | |
| ceret reliquos, qui in Africa militarent, umbras volitare, | 50 |
| Scipionem vigere, et populus R. eo favore complexus, | |
| ut comitiis plurimae eum tribus consulem scriberent, | |
| cum hoc per aetatem non liceret. cum L. Scribonius | |
| tr. pl. rogationem promulgasset, ut Lusitani, qui in fidem | |
| populo R. dediti ab Servio Galba in Gallia venissent, | 55 |
| in libertatem restituerentur, M. Cato acerrime suasit. | |
| extat oratio in annalibus ipsius inclusa. Q. Fulvius | |
| Nobilior ei, saepe ab eo in senatu laceratus, respondit | |
| pro Galba; ipse quoque Galba cum se damnari videret, | |
| complexus duos filios praetextatos et Sulpi<ci> Gal<l>i | 60 |
| filium, cuius tutor erat, ita miserabiliter pro se locutus | |
| est, ut rogatio antiquaretur. exstant tres orationes eius, | |
| duae adversus Libonem tr. pl. rogationemque eius ha- | |
| bitae de Lusitanis, una contra L. Cornelium Cethegum, | |
| in qua Lusitanos prope se castra habentis caesos fate- | 65 |
| tur, quod compertum habuerit, equo adque homine suo | |
| ritu immolatis per speciem pacis adoriri exercitum | |
| suum in animo habuisse. | |
| Andriscus quidam, ultimae sortis homo, Persei <se> | |
| regis filium ferens et mutato nomine Philippus vocatus | 70 |
| cum ab urbe Romana, quo illum Demetrius, Syriae rex, | |
| ob hoc ipsum mendacium miserat, clam profugisset, | |
| multis ad falsam eius fabulam velut ad veram coeun- | |
| tibus, contracto exercitu totam Macedoniam aut volun- | |
| tate incolentium aut armis occupavit. fabulam autem | 75 |
| talem finxerat: ex paelice se <et> Perseo rege ortum, | |
| traditum educandum Crete<n>si cuidam esse, ut <in> | |
| belli casus, quod ille cum Romanis gereret, aliquod velut | |
| semen regiae stirpis exstaret. Hydramyti se educatum | |
| usque ad xii aetatis annum, patrem eum esse creden- | 80 |
| tem, a quo educaretur, ignarum generis fuisse sui. ad- | |
| fecto deinde eo, cum prope ad ultimum finem vitae | |
| esset, detectam tandem sibi originem suam falsaeque | |
| matri libellum datum signo Persei regis signatum, quem | |
| sibi traderet, cum ad puberem aetatem venisset, obtes- | 85 |
| tationesque ultimas adiectas, ut res in occultato ad id | |
| tempus servaretur. pubescenti libellum traditum, in | |
| quo relicti sibi duo thensauri a patre dicerentur. tum | |
| scienti mulierem se subditum esse, veram stirpem igno- | |
| ranti edidisse genus atque obtestatam, ut prius quam | 90 |
| manaret ad Eumenen res, Perseo inimicum, excederet | |
| his locis, ne interficeretur. eo se exterritum, simul | |
| sperantem aliquod a Demetrio auxilium in Syria<m> se | |
| contulisse atque ibi primum, quis esset, palam expro- | |
| mere ausum. | 95 |