| EX LIBRO L | |
| Thessalia, cum et illam invadere armis atque occu- | 50.1 |
| pare Pseudophilippus vellet, per legatos Romanorum | |
| auxiliis Achaeorum defensa est. Prusias, rex Bithy- | |
| niae, omnium humillimorumque vitiorum * * * , a Nicomede | |
| filio adiuvante Attalo, rege Pergami, occisus, habebat | 5 |
| alterum filium, qui pro superiore ordine dentium ena- | |
| tum habuisse unum os continens dicitur. cum iii le- | |
| gati ad pacem inter Nicomeden et Prusiam faciendam | |
| ab Romanis missi essent, cum unus ex his multis cica- | |
| tricibus sartum caput haberet, alter pedibus aeger | 10 |
| esset, tertius ingenio socors haberetur, M. Cato dixit | |
| eam in legationem, nec caput nec pedes nec cor habere. | |
| in Syria, quae eo tempore stirpe generis parem Mace- | |
| donum regis, inertia socordiaque similem Prusiae regem | |
| habebat, iacente eo in ganea et lustris Hammonius | 15 |
| regnabat, per quem et amici omnes regis et Laodice | |
| regina et Antigonus, Demetri filius, occisi sunt. Masi- | |
| nissa, Numidiae rex, maior xc annis decessit, vir in- | |
| signis. inter cetera iuvenalia opera, quae ad ultimum | |
| edidit, adeo etiam nervis in senecta viguit, ut post | 20 |
| sextum et octogesimum annum filium genuerit. inter | |
| tres liberos eius (maximus natu Micipsa, Gulussa, Mas- | |
| tanabal, qui etiam Graecis litteris eruditus erat) P. Scipio | |
| Aemilianus, cum commune his regnum pater reliquisset | |
| et dividere eos arbitro Scipione iussisset, partes ad- | 25 |
| ministrandi regni divisit. item Pham<e>ae Hamilconi, | |
| praefecto equitum Carthaginiensium, viro forti, et cuius | |
| praecipua opera Poeni utebantur, persuasit, ut ad Ro- | |
| manos cum equitatu suo transiret. ex tribus legatis, | |
| qui ad Masinissam missi erant, M. Claudius Marcellus | 30 |
| cohorta tempestate fluctibus obrutus est. Carthaginien- | |
| ses Hasdrubalem, Masinissae nepotem, quem praetorem | |
| habebant, hominem proditionis suspectum, in curia occi- | |
| derunt; quae suspicio inde manavit, quod propincus | |
| esset Gulussae, Romanorum auxilia iuvantis. P. Scipio | 35 |
| Aemilianus cum aedilitatem peteret, consul a populo | |
| dictus. quoniam per annos consuli fieri non licebat, | |
| cum magno certamine suffragantis plebis et repug- | |
| nantibus ei aliquamdiu patribus, legibus solutus et con- | |
| sul creatus. M'. Manilius aliquot urbes circumpositas | 40 |
| Carthagini expugnavit. Pseudophilippus in Macedonia, | |
| caeso cum exercitu P. Iuventio praetore, ab Q. Caecilio | |
| victus captusque est, et revicta Macedonia. |