| EX LIBRO LI | |
| Carthago, in circuitum xxiii [passus] patens, magno | 51.1 |
| labore obsessa et per partes capta est; primum a Man- | |
| cino legato, deinde a Scipione cos., cui extra sortem | |
| Africa provincia data erat. Carthaginienses portu novo, | |
| quia vetus obstructus a Scipione erat, facto et con- | 5 |
| tracta clam exiguo tempore ampla classe infeliciter | |
| navali proelio pugnaverunt. Hasdrubalis quoque, ducis | |
| eorum, castra ad Nepherim oppidum loco difficili sita | |
| cum exercitu deleta sunt a Scipione, qui tandem ex- | |
| pugnavit septingentesimo anno, quam erat condita. | 10 |
| spoliorum maior pars Siculis, quibus ablata erant, red- | |
| dita. ultimo urbis excidio cum se Hasdrubal Scipioni | |
| dedisset, uxor eius, quae paucis ante diebus de marito | |
| impetrare non potuerat, ut ad victorem transfugerent, | |
| in medium se flagrantis urbis incendium cum duobus | 15 |
| liberis ex arce praecipitavit. Scipio exemplo patris | |
| sui, Aemili Pauli, qui Macedoniam vicerat, ludos fecit | |
| transfugasque ac fugitivos bestîs obiecit. belli Achaici | |
| semina referuntur haec, quod legati Romani ab Achaeis | |
| pulsati sint Corinthi, missi ut eas civitates, quae sub | 20 |
| dicione Philippi fuerant, ab Achaico concilio secernerent. |