| EX LIBRO LII | |
| Cum Achaeis, qui in auxilio Boeotos et Chalcidenses | 52.1 |
| habebant, Q. Caecilius Metellus ad Thermopylas bello | |
| conflixit. quibus victis dux eorum Critolaus mortem | |
| sibi veneno conscivit. in cuius locum Diaeus, Achaici | |
| motus primus auctor, ab Achaeis dux creatus ad Isth- | 5 |
| mon a L. Mummio cos. victus est. qui omni Achaia in | |
| deditionem accepta Corinthon ex S. C. diruit, quia ibi | |
| legati Romani violati erant. Thebae quoque et Chalcis, | |
| quae auxilio fuerant, dirutae. ipse L. Mummius abs- | |
| tinentissimum virum egit, nec quicquam ex his ope- | 10 |
| ribus ornamentisque, quae praedives Corinthos habuit, | |
| in domum eius pervenit. Q. Caecilius Metellus de An- | |
| drisco triumphavit, P. Cornelius [Africanus] Scipio | |
| Aemilianus de Carthagine et Hasdrubale. Viriathus in | |
| Hispania, primum ex pastore venator, ex venatore latro, | 15 |
| mox iusti quoque exercitus dux factus, totam Lusita- | |
| niam occupavit, M. Vetilium praetorem fuso eius exer- | |
| citu cepit, post quem C. Plautius praetor nihilo feli- | |
| cius rem gessit; tantumque terroris is hostis intulit, ut | |
| adversus eum consulari opus esset et duce et exercitu. | 20 |
| praeterea motus Syriae et bella inter reges gesta referun- | |
| tur. Alexander, homo ignotus et incertae stirpis, occiso, | |
| sicut ante dictum est, Demetrio rege in Syria regnabat. | |
| hunc Demetrius, Demetri filius, qui a patre quondam | |
| ob incertos belli casus ablegatus Cnidon fuerat, con- | 25 |
| tempta socordia inertiaque eius, adiuvante Ptolemaeo, | |
| Aegypti rege, cuius filiam Cleopatram in matrimonium | |
| acceperat, bello interemit. Ptolemaeus graviter in ca- | |
| put vulneratus inter curationem, dum ossa medici tere- | |
| brare conantur, expiravit, atque in locum eius frater | 30 |
| minor Ptolemaeus, qui Cyrenis regnabat, successit. | |
| Demetrius ob crudelitatem, quam in suos per tormenta | |
| exercebat, ab Diodoto quodam, uno ex subiectis, qui | |
| Alexandri filio bimulo admodum regnum adserebat, | |
| bello superatus Seleuceam confugit. L. Mummius de | 35 |
| Achaeis triumphavit, signa aerea marmoreaque et ta- | |
| bulas pictas in triumpho tulit. |