| EX LIBRO LIIII | |
| Q. Pompeius cos. in Hispania Termestinos subegit. | 54.1 |
| cum isdem et Numantinis pacem a populo R. infirma- | |
| tam fecit. lustrum a censoribus conditum est. censa | |
| sunt civium capita cccxxviii ccccxlii. cum Macedo- | |
| num legati questum de D. Iunio Silano praetore ve- | 5 |
| nissent, quod acceptis pecuniis provinciam spoliasset, | |
| et senatus de querellis eorum vellet cognoscere, T. Man- | |
| lius Torquatus, pater Silani, petît impetravitque, ut | |
| sibi cognitio mandaretur; et domi causa cognita filium | |
| condemnavit abdicavitque. ac ne funeri quidem eius, | 10 |
| cum suspendio vitam finisset, interfuit sedensque domi | |
| potestatem consultantibus ex instituto fecit. Q. Fabius | |
| pro cos. rebus in Hispania prospere gestis labem im- | |
| posuit pace cum Viriatho aequis condicionibus facta. | |
| Viriathus a proditoribus consilio Servili Caepionis inter- | 15 |
| fectus est et ab exercitu suo multum comploratus ac | |
| nobiliter sepultus, vir duxque magnus et per xiiii | |
| annos, quibus cum Romanis bellum gessit, frequentius | |
| superior. |