| EX LIBRO LV | |
| P. Cornelio Nasica, cui cognomen Serapion fuit ab | 55.1 |
| inridente Curiatio trib. pleb. inpositum, et Dec. Iunio | |
| Bruto coss. dilectum habentibus in conspectu tironum | |
| res saluberrimi exempli facta est. nam C. Matienius | |
| accusatus est aput tribunos pl., quod exercitum ex | 5 |
| Hispania deseruisset, damnatusque sub furca diu virgis | |
| caesus est et sestertio nummo uenît. tribuni pleb. quia | |
| non inpetrarent, ut sibi denos, quos vellent, milites | |
| eximere liceret, consules in carcerem duci iusserunt. | |
| Iunius Brutus cos. in Hispania îs, qui sub Viriatho | 10 |
| militaverant, agros et oppidum dedit, quod vocatum est | |
| Valentia. M. Popilius a Numantinis, cum quibus pacem | |
| factam inritam fieri senatus censuerat, cum exercitu | |
| fusus fugatusque est. C. Hostilio Mancino cos. sacri- | |
| ficante pulli ex cavea evolaverunt; conscendenti deinde | 15 |
| navem, ut in Hispaniam proficisceretur, accidit vox: | |
| mane, Mancine. quae auspicia tristia fuisse eventu pro- | |
| batum est. victus enim a Numantinis et castris exutus, | |
| cum spes nulla servandi exercitus esset, pacem cum | |
| his fecit ignominiosam, quam ratam esse <senatus> | 20 |
| vetuit. xxxx Romanorum ab iiii Numantinorum victa | |
| erant. Decimus Iunius Lusitaniam expugnationibus | |
| urbium usque ad Oceanum perdomuit, et cum flumen | |
| Oblivionem transire nollent, raptum signifero signum | |
| ipse transtulit et sic, ut transgrederentur, persuasit. | 25 |
| Alexandri filius, rex Syriae, x annos admodum habens, | |
| a Diodoto, qui Tryphon cognominabatur, tutore suo, per | |
| fraudem occisus est corruptis medicis, qui illum cal- | |
| culi dolore consumi ad populum mentiti, dum secant, | |
| occiderunt. | 30 |