| EX LIBRO LVI | |
| Decimus Iunius Brutus in Hispania ulteriore feli- | 56.1 |
| citer adversus Gallaecos pugnavit. dissimili eventu | |
| M. Aemilius Lepidus pro cos. adversus Vaccaeos rem | |
| gessit, clademque similem Numantinae passus est. ad | |
| exsolvendum foederis Numantini religione populum | 5 |
| Mancinus, cum huius rei auctor fuisset, deditus Nu- | |
| mantinis non est receptus. lustrum a censoribus condi- | |
| tum est. censa sunt civium capita cccxvii dccccxxxiii. | |
| Fulvius Flaccus cos. Vardeos in Illyrico subegit. M. Cos- | |
| conius praetor in Thracia cum Scordiscis prospere | 10 |
| pugnavit. cum bellum Numantinum vitio ducum non | |
| sine pudore publico duraret, delatus est ultro Scipioni | |
| Africano a senatu populoque R. consulatus; quem cum | |
| illi capere ob legem, quae vetabat quemquam iterum | |
| consulem fieri, non liceret, sicut priori consulatu legi- | 15 |
| bus solutus est. bellum servile in Sicilia ortum cum | |
| opprimi a praetoribus non potuisset, C. Fulvio cos. | |
| mandatum est. huius belli initium fuit Eunus servus, | |
| natione Syrus, qui contracta agrestium servorum manu | |
| et solutis ergastulis iusti exercitus numerum implevit. | 20 |
| Cleon quoque alter servus ad lxx servorum contraxit, | |
| et iunctis copiis adversus exercitum Romanum bellum | |
| saepe gesserunt. |