| EX LIBRO LXI | |
| C. Sextius pro cos. victa Salluviorum gente colo- | 61.1 |
| niam Aquas Sextias condidit, ob aquarum copiam e | |
| caldis frigidisque fontibus atque a nomine suo ita appel- | |
| latas. Cn. Domitius procos. adversus Allobrogas ad | |
| oppidum Vindalium feliciter pugnavit. quibus bellum | 5 |
| inferendi causa fuit, quod Toutomotulum, Salluviorum | |
| regem, fugientem recepissent et omni ope iuvissent, | |
| quodque Aeduorum agros, <sociorum> populi R., vas- | |
| tassent. C. Gracchus seditioso tribunatu acto cum | |
| Aventinum quoque armata multitudine occupasset, a | 10 |
| L. Opimio cos. ex S. C. vocato ad arma populo pulsus | |
| et occisus est, et cum eo Fulvius Flaccus consul<aris>, | |
| socius eiusdem furoris. Q. Fabius Maximus cos., Pauli | |
| nepos, adversus Allobrogas et Bituitum, Arvernorum | |
| regem, feliciter pugnavit. ex Bituiti exercitu occisa | 15 |
| milia cxx; ipse cum ad satisfaciendum senatui Romam | |
| profectus esset, Albam custodiendus datus est, quia | |
| contra pacem videbatur, ut in Galliam remitteretur. | |
| decretum quoque est, ut Congonnetiacus, filius eius, | |
| conprehensus Romam mitteretur. Allobroges in dedi- | 20 |
| tionem recepti. L. Opimius accusatus aput populum | |
| a. Q. Decio trib. pl., quod indemnatos cives in carcerem | |
| coniecisset, absolutus est. |