| EX LIBRO LX | |
| L. Aurelius cos. bellantes Sardos subegit. M. Ful- | 60.1 |
| vius Flaccus primus transalpinos Liguras domuit bello, | |
| missus in auxilium Massiliensium adversus Salluvios | |
| Gallos, qui fines Massiliensium populabantur. L. Opi- | |
| mius praetor Fregellanos, qui defecerant, in deditionem | 5 |
| accepit, Fregellas diruit. pestilentia in Africa ab in- | |
| genti lucustarum multitudine et deinde necatarum strage | |
| fuisse traditur. lustrum a censoribus conditum est. | |
| censa sunt civium capita cccxciiii dccxxxvi. <C.> Grac- | |
| chus, Tiberi frater, trib. plebis, eloquentior quam frater, | 10 |
| perniciosas aliquod leges tulit, inter quas frumentariam, | |
| ut senis et triente frumentum plebi daretur; alteram | |
| legem agrariam, quam et frater eius tulerat; tertiam, | |
| qua equestrem ordinem tunc cum senatu consentientem | |
| corrumperet, ut sescenti ex equite in curiam sublege- | 15 |
| rentur et, quia illis temporibus ccc tantum senatores | |
| erant, dc equites ccc senatoribus admiscerentur, id est | |
| ut equester ordo bis tantum virium in senatu haberet. | |
| et continuato in alterum annum tribunatu legibus agra- | |
| riis latis effecit, ut complures coloniae in Italia dedu- | 20 |
| cerentur et una in solo dirutae Carthaginis, quo ipse | |
| triumvir creatus coloniam deduxit. praeterea res a | |
| Q. Metello cos. adversus Baleares gestas continet, quos | |
| Graeci Gymnesios appellant, quia aestatem nudi exi- | |
| gunt. Baleares a teli missu appellati aut a Balio, | 25 |
| Herculis comite ibi relicto, cum Hercules ad Ge- | |
| ryonen navigaret. motus quoque Syriae referuntur, | |
| in quibus Cleopatra Demetrium virum suum et Seleu- | |
| cum filium indignata, quod occiso patre eius a se in- | |
| iussu suo diadema sumpsisset, interemit. | 30 |