| EX LIBRO LVIIII | |
| Numantini fame coacti ipsi se per vicem traicientes | 59.1 |
| trucidaverunt, captam urbem Scipio Africanus delevit | |
| et de ea triumphavit xiiii anno post Carthaginem dele- | |
| tam. P. Rupilius cos. in Sicilia cum fugitivis debellavit. | |
| Aristonicus, Eumenis regis filius, Asiam occupavit, cum | 5 |
| testamento Attali regis legata populo R. libera esse | |
| deberet. adversus eum P. Licinius Crassus cos., cum | |
| idem pontifex max.<esset>, quod numquam antea fac- | |
| tum erat, extra Italiam profectus proelio victus et occi- | |
| sus est. M. Perperna cos. victum Aristonicum in dedi- | 10 |
| tionem accepit. Q. Pompeius Q. Metellus, tunc primum | |
| uterque ex plebe facti censores, lustrum condiderunt. | |
| censa sunt civium capita cccxviii dcccxxiii praeter | |
| <pupillos> pupillas et viduas. Q. Metellus censor cen- | |
| suit, ut cogerentur omnes ducere uxores liberorum | 15 |
| creandorum causa. extat oratio eius, quam Augustus | |
| Caesar, <cum> de maritandis ordinibus ageret, velut in | |
| haec tempora scriptam in senatu recitavit. C. Atinius | |
| Labeo trib. pleb. Q. Metellum censorem, a quo <in> | |
| senatu legendo praeteritus erat, de saxo deici iussit; | 20 |
| quod ne fieret, ceteri tribuni plebis auxilio fuerunt. | |
| cum Carbo trib. plebi rogationem tulisset, ut eundem | |
| tribunum pleb., quotiens vellet, creare liceret, roga- | |
| tionem eius P. Africanus gravissima oratione dissuasit; | |
| in qua dixit Ti. Gracchum iure caesum videri. <C.> Grac- | 25 |
| chus contra suasit rogationem, sed Scipio tenuit. bella | |
| inter Antiochum, Syriae, et Phraaten, Parthorum re- | |
| gem, gesta nec magis quietae res Aegypti referuntur. | |
| Ptolemaeus Euergetes cognominatus, ob nimiam crude- | |
| litatem suis invisus, incensa a populo regia clam Cy- | 30 |
| pron profugit, et cum soror<i> eius Cleopatrae, quam | |
| filia eius virgine per vim conpressa atque in matri- | |
| monium ducta repudiaverat, regnum a populo datum | |
| esset, infensus filium, quem ex illa habebat, <in> Cypro | |
| occidit caputque eius et manus et pedes matri misit. | 35 |
| seditiones a triumviris Fulvio Flacco et C. Graccho et | |
| C. Papirio Carbone agro dividendo creatis excitatae. | |
| cum P. Scipio Africanus adversaretur fortisque ac va- | |
| lidus pridie domum se recepisset, mortuus in cubiculo | |
| inventus est. suspecta fuit, tamquam ei venenum de- | 40 |
| disset, Sempronia uxor hinc maxime, quod soror esset | |
| Gracchorum, cum quibus simultas Africano fuerat. de | |
| morte tamen eius nulla quaestio acta. defuncto eo | |
| acrius seditiones triumvirales exarserunt. C. Sempro- | |
| nius cos. adversus Iapydas primo male rem gessit, mox | 45 |
| victoria cladem acceptam emendavit virtute Decimi | |
| Iuni Bruti, eius qui Lusitaniam subegerat. |