| EX LIBRO LVIII | |
| Tib. Sempronius Gracchus trib. pleb. cum legem | 58.1 |
| agrariam ferret adversus voluntatem senatus et eques- | |
| tris ordinis: nequis ex publico agro plus quam ∞ | |
| iugera possideret, in eum furorem exarsit, ut M. Octa- | |
| vio collegae causam diversae partis defendenti potes- | 5 |
| tatem lege lata abrogaret, seque et <C.> Gracchum | |
| fratrem et Appium Claudium socerum triumviros ad | |
| dividendum agrum crearet. promulgavit et aliam legem | |
| agrariam, qua sibi latius agrum patefaceret, ut idem | |
| triumviri iudicarent, qua publicus ager, qua privatus | 10 |
| esset. deinde cum minus agri esset quam, quod dividi | |
| posset, sine offensa etiam plebis, qu<oni>am eos ad | |
| cupiditatem amplum modum sperandi incitaverat, legem | |
| se promulgaturum ostendit, ut his, qui Sempronia lege | |
| agrum accipere deberent, pecunia, quae regis Attali | 15 |
| fuisset, divideretur. heredem autem populum Roma- | |
| num reliquerat Attalus, rex Pergami, Eumenis filius. | |
| tot indignitatibus commotus graviter senatus, ante | |
| omnis T. Annius consul<aris>. qui <cum> in senatu | |
| in Gracchum perorasset, raptus ab eo ad populum dela- | 20 |
| tusque plebi, rursus in eum pro rostris contionatus | |
| est. cum iterum trib. pleb. creari vellet Gracchus, | |
| auctore P. Cornelio Nasica in Capitolio ab optimatibus | |
| occisus est, ictus primum fragmentis subselli, et inter | |
| alios, qui in eadem seditione occisi erant, insepultus | 25 |
| in flumen proiectus. res praeterea in Sicilia vario | |
| eventu adversus fugitivos gestas continet. |